Informazioni sul Documento
Data del documento: 1269-04-05
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1269-04-05
Karolus etc. Guilielmo de Setais, Iustitiario Terre Bari etc. Pridie per nostras licteras iniunximus ut quingentas salmas inter frumentum et ordeum ad felicem exercitum nostrum contra Luceriam de Barolo destines pro fodro ipsius exercitus nostri, quem necessariis omnibus volumus providere.Verum quia frumentum et ordeum ipsum pro equis marescalle nostre nostrum reputatur,... mandamus ut pretium concedas pro ipso frumento et ordeo illis a quibus forte exactum est vel exigi contingerit... et quantitatem ipsam, tamen expensis Curie nostre..., ad marescallam nostram mictere non postponas... Mandamus insuper ut palas zappas et picones... ad dictum exercitum nostrum... instanter mictere debeas... Non obstante etc. Datum Fogie, V aprilis, XII ind. (1269).