Informazioni sul Documento
Data del documento: 1269-05-21
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1269-05-21
Karolus etc. Eidem Iustitiario etc. Ex parte hominum Bucheti, vassallorum monasterii Montis Regalis,... Maiestati nostre fuit expositum cum querela quod, cum retroactis temporibus ex obtenta libertate, indulta eis per quondam regem Guilielmum, sicut in eius privilegiis continetur, immunes fuerint a reparatione castri Sancte Marie de Monte, excepto quod aliquando, tempore quo quondam Federicus olim Imperator, amissa gratio Romane Ecclesie, per quosdam officiales suos ipsos homines compelli fecerit ad comunicandum in reparatione dicti castri, et post mortem ipsius Federici usi fuerint libertate predicta, tu contra predictam obtentam libertatem eorum ac contra sententiam absolutionis latam pro eis per Drivum de Regiobaio, Guilielmi de Modiobladi Regni Sicilie magistri Iusticiarii Vicarium, et iudices Magne Curie nostre, ad reparandum dictum castrum eosdem compellis indebite..., supplicaverint eis... providere... F. t. mandamus quatenus contra tenorem dicte sententie... dictos homines Bucheti super reparatione dicti castri indebite non molestes... Datum in obsidione Lucerie, XXI madii, XII ind.