Informazioni sul Documento
Data del documento: 1269-01-01
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1269-01-01
Karolus etc. Eidem (Iustitiario Aprutii) scriptum est.
Intelleximus quod nonnulli homines decrete tibi provincie proximo preterite turbationis tempore ad nemora sive defensas et garennas nostras, quidam vero ad domos maneria et jardina aliaque loca nostris deputata solaciis, bona quoque nostrorum fidelium Nobiscum tunc in exercitu commorantium, aliqui autem ad massarias et aracias Curie nostre dictorumque fidelium, manus temerarias extendentes, nemora incidere ac bestias defensarumac garenarum ipsarum capere ac occidere, maneria et domos detinere, massarias et aracias aliaque bona diripere pro suo libito presumpserunt. Itaque f. t. sub obtentu gratie nostre... mandamus quatenus..., super premissis omnibus diligenter inquirens, omnes illos, quos per inquisitionem huiusmodi culpabiles inveneris in predictis, si fuerint persone inferioris conditiouis et status, capias et detineas captivos; quod si burgenses aut nobiles fuerint qui firmare possint, credas eos fideiussoribus aut aliis ydoneis cautionibus de quibus videris expedire. Nomina illorum... culpas quoque ipsorum et formam cautionum... ac quicquid super hiis feceris Nobis fideliter exponas, ut iuxta qualitatem delicti per nostram providentiam puniantur. Quod si de malefactoribus... per inquisitionem tibi liquere non poterit, volumus quod universitates civitatum et locorum circumadiacentium... tibi assignaverint ad prestandum Curie nostre et predictis fidelibus... competentem... emendam... Significes Nobis et Magistris Rationalibus Curie nostre quid et quantum ab eisdem universitatibus duxeris exigendum...
Datum Fogie, I januarii, XII ind. (1269).