Informazioni sul Documento
Data del documento: 1269-02-27
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1269-02-27
Karolus etc. Eidem (Iustitiario Terre Laboris). Volumus et f. v.... mandamus quatenus sine dilatione et difficultate qualibet uxores filios et bona quondam Iacobi nec non et Bartholomei, dictorum Parrilli, militum neapolitanorum, proditorum nostrorum, arrestari faciatis et usque ad nostrum beneplacitum diligentius custodiri; ita tamen quod uxores eedem tractentur et custodiantur honeste. Quas si capere non poteritis, ipsas faciatis puplice forbanniri. Bona vero, que propter hoc ceperitis, Secreto assignetis provincie, ad opus nostre Curie procuranda.
Datum Fogie, XXVII februarii XII ind.