Informazioni sul Documento
Data del documento: 1431 aprile 3, Roma apud S. Petrum
Forma del manoscritto: copy
Testo del Documento
Eugenio IV conferma i privilegi concessi dal suo predecessore Martino V a favore del Gran Maestro e dell’Ordine dei Gerosolomitani .
1431 aprile 3, Roma apud S. Petrum
Eugenius episcopus servus servorum Dei, ad futuram rei memoriam.
Dudum felicis recordationis Martinus papa quintus predecessor noster dilectis filiis magistro et conventui Hospitalis sancti Iohannis Ierosolimitani certas licteras gratiose concessit, quas et eis contenta nos considerantes concessionem huiusmodi fuisse rationabilem et honestam pro conservatione religionis et fidei Christiane, auctoritate apostolica ex certa scientia harum serie approbamus et confirmamus, earumque tenorem de verbo ad verbum presentibus inseri fecimus, pro ut inferius continetur: cf. n. 10 Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre approbationis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. // (220v) Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Rome apud santum Petrum anno incarnationis dominice millesimo quadrigentesimo tricesimo primo, tertio nonas aprilis, pontificatus nostri anno primo.