Informazioni sul Documento
Data del documento: 1208 marzo 11, Ind. XI, (Matera).
Forma del manoscritto: copy
Testo del Documento
Mathia baronissa di Partinico, con il consenso del marito Eustasio de Ammirato, dona il tenimento Castellum Novum al monastero di S. Agata diMatera e subito dopo riceve l’abito monastico nella stessa comunità e ne viene eletta badessa.
1208 marzo 11, Ind. XI, (Matera).
† In nomine domini nostri Iesu Christi Anno ab incarnatione eiusdem millesimo ducentesimo octavo et anno regni domini nostri Frederici , Dei gratia gloriosissimi regis Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue, undecimo mense1 martii indictionis undecime.
Cum constante matrimonio uxor de voluntate viri sui in religiosam vitam transierit, solvitur matrimonium cum dotis redibicione2, nullo repudio intermisso, talis quidam matrimonii solutio laudabilis inter homines et apud Deum laudabilior invenitur. Relinquit enim mulier virum mortalem et sponsum accipit immortalem, dimittit transitoria et gaudia sibi preparat sempiterna. Hac3 igitur ego Mathia baronissa, filia domini Roberti de Bartinico4, consideratione ducta, monachalem vellens5 suscipere habitum, in presentia dompni Donnandi, regalis Matere iudicis, sire Riccardi filii sire Bisancii castellani, sire Iohannis Fatticii, sire Petri de Radicza, Iaspidi filii sire Petri, stante mecum et consentiente domino Eustasio de Ammirato6, viro meo, obtuli me et castellum meum novum cum omnibus finibus et pertinentiis suis inferius subdistintis, pertinens mihi iure paterno, monasterio ecclesie Sancte Agathes deMatera , in manibus domine Eugenie, monache eiusdem monasterii, recipientis cum iudice Maraldicio, ipsius monasterii advocato, guadiam quoque cum predicto viro meo ei dedi, recipientis7 pro eodem monasterio cum predicto advocato, me ipsa mediatrice posita, ut ego et mei heredes in hac oblatione semper maneamus et nunquam eam rumpere vel evacuare temptemus8. Quod si contra fecero, obligo me meosque heredes, nomine pene, componere nominate ecclesie regales aureos centum et totidem curie, predicta oblatione in suo robore permanente. Quibus predictis omnibus solempniter celebratis, incontinenti coram predictis testibus in eodem monasterio recepi habitum monachalem et in abbatissa9 promota, de mandato domini Gregorii Sancti Theodori cardinalis10 et etiam11 in Apulia legati et a domino Simone, venerabili abbate monasterii sancti Eustasii deMatera , benedictionem accepi. Cuius predicti castelli, pertinentiarum et tenimenti fines sunt isti, videlicet: a monte Guidone descendit deorsum usque ad rivum Aque Tecte12 et a rivo Aque Tecte descendit rivus deorsum usque ad Gualdemare et est in finibus cum tenimento Minerbini et ascendit per Gualdemare sursum usque ad stratam que vadit ad Gaudianum et est in confinibus cum tenimento Montis Miloni13 et ab ipsa strata descendit per fontem Acernie14 et transit per vallem Cupuli et ascendit ad portam Spine Amare et vadit usque ad ecclesiam Sancte Agathes et ab ipsa ecclesia vadit per vallicellam et ascendit usque ad Sanctum Liberatorem et a Sancto Liberatore vadit per limitem et stratellam usque ad lacum Macle Longobarde, ubi est [petra] ficta et a petra ficta vadit per vallem Quercus Veterane et exit ad lacum Martinum et est in confinibus cum terris15ecclesie Sancte Trinitatis de Venusio16 et a lacu Martino descendit usque ad Basentum et est in confinibus cum tenimento Montis Solicole17 et a Basento descendit per eundem Basentum inferius et vadit sub via, que vadit a Spinaciola18 ad Cervariccium et ascendit per aque cursus Sancti Felicis et ascendit ad Guardiam strate et venit ad vallicellam Foreste novelle et vadit per confinia terrarum Sancti Laurentii et descendit per viam cansatoriam, que vadit ad Sanctum Gervasium19 et transit per aque20 cursum21 deorsum de vallone qui dicitur de Monacho et ascendit per Fornellum usque ad predictum montem Guidonem.
[Quod] scripsit Leo Matere notarius, qui predictis interfuit.
† Riccardus filius sire Bisantii castellani 22
† Ego Petri Radicatza qui supra
† signum manus proprie sire Iohannis Fatticii qui supra
† signum manus proprie Iaspidi qui supra.
1 mensisFF ↩
2 redivictioneFF ↩
3 AcFF ↩
4 Per la Per la identificazione diMathia Baronissa eRoberto di Partinico 23 cf.Introduzione, testo corrispondente a nota 16. ↩
5 volensFF ↩
6 Per le ipotesi di identificazione di Eustasio de Ammirato cf.Introduzionetesto corr. a nota 24. ↩
7 recipientiFF ↩
8 tentemusFF ↩
9 abbadixaFF ↩
10 Cf.Introduzionenota 18. ↩
11 tuncFF ↩
12 Toponimo oggi corrispondente al Bosco di Acquatetta e Stazione di Acquatetta. ↩
13 Montemilone. ↩
14 AtrinieFF ↩
15 terraFF ↩
16 Abbazia della Ss. Trinità di Venosa (PZ). ↩
17 Località Monteserico in territorio di Genzano (Pz). ↩
18 Spinazzola (BA). ↩
19 Palazzo San Gervasio (PZ). ↩
20 cursumFF ↩
21 aquam cursusVendola ↩
22 castellanimanca in FF ↩