Informazioni sul Documento
Mittente: Stigliani, Tommaso, 1573-1651
Destinatario: Persio, Orazio, sec. XVI-XVII
Luogo di ricezione: Matera, Basilicate, Italy
Data del documento: 1640
Forma del manoscritto: ancient_print
Genere: panegyric
Funzione: praise
Fonte: literary
Testo del Documento (Latin)
1640
FR. THOMAE STILIANI – EQUITIS HIEROSOLYMITANI – ad Dominum HORATIUM PERSIUM I.C. Quod tua progenies signetur imagine Persei, Velatos sensus nunc ego percipio. Nam tu, dum insigni volitas ad sydera fama, Ostendis clare Perseus esse novus. Non pedibus depictatus talaria desunt, Non pennatus equus, non fera Gorgon abest. Cassis Mercury, castæque; lorica Minerva Extant. Mulieberi nobilis ensis adest. Magna vis ingenij, quam pro talaribus audi, Efficit æthereas te peragrare vias. Atque in equum pro Sapientia vertitur ipsa, Ut tibi, te vettans, Pegasus esse queat. Gorgoneum vultum tua docta volumina signant, Per quæ gens torpet, fitque stupore lapis. Mercurij cassis, fulgentia Pallados arma, Vulcanique ensis, lingua diserta tua est: Hinc ego tam celebres vellem pertingere laudes, Sed lapis evasus dicere nulla queo.