Informazioni sul Documento
Data del documento: 1194-1195
Forma del manoscritto: model_letter
Testo del Documento
The lover is a dried hay catching fire, unless the beloved is willing to irrigate him with the dew of her grace. Although he will not be able to get what is pleasing, nevertheless he begs her to instruct him at which time he will be able to reveal the secrets of his heart.
1194-1195
Si regnum essem adeptus et regali diademate coronatus, non tantum foret gaudium cordi meo innatum quantum de vestrarum litterarum tenore percepi. Scio quidem quod nodus non reperitur in sirpo id est macula non reperitur in facundissimo eloquio vestro; et flos mirice permanet inviolabilis id est vestre dilectionis sinceritas non potest aliquatenus violari. Ego autem sum fenum quod secatum facile arescit, et nisi velitis me rore vestre gratie irrigare minus etiam quam fenum aridum potero dici.
Vidi tandem virgulta et complacuerunt michi pomeria Damasci, et licet habere nequeam quod placet magnitudinem tamen et curialitatem vestram suppliciter exoro ut michi fidelitatis mee intuitu hoc donarium conferatis, videlicet quod me instruere dignemini quo tempore vobis mei cordis secreta valeam aperire.