Informazioni sul Documento
Data del documento: 1224-1225
Forma del manoscritto: model_letter
Testo del Documento
G. writes to his husband P., who is the judge of Tarvisio, on behalf of Johannes, who complains that his son Albertus in charge of the custody of the towers of the commune of Tarvisio expended and dissipated his money dishonestly. A. should promise to change his behaviour and the money earned should help relieve his father’s indigence.
1224-1225
Honorando ac metuendo domino P. facundo iudici ac perito, suis meritis plurimum diligendo, G. devota uxor salutem quam sibi.
Publice dicitur, et utinam non sit verum, quod Albertus amicus vester quicquid pro custodia turrium a communi recipit Tarvisino, inhoneste dissipat et consumit. Super quo eius pater Iohannes egrotus et pauper mihi lacrimosus advenit, supplicans ut intuitu pietatis vobis litteras destinarem.
Quare vestram dominationem exoro, ut pro vestre salutis remedio dictum A. velitis iuramento prestito a semita pessima revocare, cum potestate misericorditer faciendo, quod nihil ei detur de cetero ad perdendum; sed de pecunia quem deberet habere paterne potius indigentie consulatur.