Informazioni sul Documento
Data del documento: 1226-1228
Forma del manoscritto: model_letter
Testo del Documento
This is in response to the letter whose incipit reads: "Preclare ac magnifice domine A.". The addresser expresses appreciation to the addressee for sending her congratulations on the birth of the new offspring.
1226-1228
Excellentie vestre sollicitudo laudabilis nostre dilectionis litteras antecessit, in quibus quod audistis vobis gaudium nuntiamus, de magna gratia quam nobis contulit rex celestis; qui non peccantis merita sed ancille humilitatem considerans, ex utero senectutis misericorditer voluit quod filius nasceretur, de cuius ortu letantur parentes et exultant omnes consanuinei et amici, magnificantes nobiscum omnipotentiam creatoris, qui servis suis tam benigno favore voluit providere.
Et quia super hoc vestram exellentiam multipliciter cognovimus gratulari, omni tempore vobis tenemur ad grates, servitia, et honores; pro quibus ille qui vere dicitur gloriosus vestre bonitati respondere dignetur et omne vestrum desiderium adimplere.