Chronicon, Liber IV

Ludovico Antonio Muratori, Rerum italicarum scriptores, IX, Mediolani, Typographia Societatis Palatinae, 1727, coll. 713-752.

1322
Ludovico Antonio Muratori, Sara Crea, Fulvio Delle Donne
aracne ara33

Informazioni sul Documento

Data del documento: 1322

Forma del manoscritto: modern_print

Genere: historiography

Funzione: narrative

Fonte: literary

Testo del Documento (Latin)

Lorem ipsum dolor sit amet

1322

INCIPIT LIBER QUARTUS. CAPUT PRIMUM. De Philippo IV. Rege Francorum.

Philippus hujus nominis IV. Anno Domini MCCLXXXI. Rhemis in Regem inungitur. Hic fuit Ludovici justi hujus nominis IX. Francorum Regis filius, qui quum cum patre suo ultimo transfretasset, corpus patris sui apud Tunicium in castris defuncti in Franciam detulit, tendens per Urbem-Veterem, per Florentiam, et Cremonam. Sepelivit autem patrem, fratrem, uxorem, et sororium Regem NavarraeTheobaldum, qui omnes in secundo itinere defuncti sunt. Unxit autem eum et coronavit in Regem Suessionensis Episcopus, vacante tunc Sede Rhemensi. Uxor ejus fuit HelisabethPetri Regi Arragonum filia, qui postmodum Regnum accepit Siciliae; Ex qua genuit Philippum hujus nominis V. Regni successorem et CarolumAndegavensem Comitem. Haec, ut dictum est, Helisabeth Regina, dum reverteretur de passagio ultramarino, in ipso itinere defuncta est, Anno Domini MCCLXX. Post hanc vero Philippus ipse Rex aliam duxit uxorem, scilicet Margaritam Ducis Brabantiae filiam, ex qua genuit filium Ludovicum nomine, qui fuit postmodum Comes Ebroycensis, et filiam nomine Helisabeth, quam postmodum Rex Angliae senior Edoardus sibi matrimonio copulavit. Anno denique MCCLXXXV. idem Rex Philippus eidem Petro Regi Arragonum factus hostis, cujus filiam habuerat in uxorem, ut praedictum est, volens sibi Regnum Arragoniae, eidem ab Ecclesia concessum, vindicare, eo quod Petrus ipse Siciliae Regnum acceperat, maximum in Arragoniam duxit exercitum, et urbem Girondam vi cepit. Fame tamdem et lue muscarum paene totus ejus defecit exercitus. Ipse vero ab exercitu suo infirmus digrediens, tamdem in Pirpiniano morbo defecit Anno aetatis suae XLII. Regni vero XV.

CAP. II De Eduardo Rege Anglorum.

Eduardus senior hujus nominis IV. Anno Domini MCCLXXII. Rex Angliae coronatur. Hic Henrici quondam Anglorum Regis filius, quum adhuc patre vivente inter ipsum Henricum et Barones esset orta discordia, in qua idem Henricus et frater ejus Ricardus Rex Alamanniae, Eduardus et ceteri ejus filii capti fuerunt, ipse tamen Eduardus velocitate equi evasit, et cum ipsis Baronibus tamdem confligens, patrem et avum clam liberavit. Simonem quoque de Monteforte Comitem Leycestriae cum filio, cognato, et multis aliis interfecit. In cujus Simonis vindictam, quum Rex FranciaePhilippus hujus nominis IV. et Carolus Rex Siciliae de Tunicio redeuntes, apud Viterbium moram iraherent, Guido de Monteforti filius ipsius SimonisHenricum filium praefati RicardiAlemanniae Regis, qui causa orandi in templum venerat, ibi (quod dictu nefas est) vulnerat, et ex hinc tractum membratim lacerat Anno Domini MCCLXX.

CAP. III. Qualiter Eduardus transfretavit Achon.

Eduardus iste una cum Regibus SiciliaeCarolo, NavarraeTheobaldo, FranciaePhilippo IV. in Terram Hierosolymitanam transfretare disponens, quum omnes Reges castra in litora Carthaginis posuissent, ut Tunicio potirentur, ibi tamdem Rex Franciae, et Rex Navarrae legem faalis conditionis exsolverunt, fuitque ibi hominum interemtio magna. Tamdem Christianorum discedens exercitus, dum rediret ad propria, circa Portum Trapani triste naufragium subiit. Rex vero AngliaeEduardus a castris Tunicii navigavit Achon subsidio Terrae-Sanctae. Mansit autem ibi triennio, et Turrim quamdam ibi construxit: quumque de induciis actum esset cum Sarracenis, per Italiam in Angliam reversus est eques.

CAP. IV. Qualiter Eduardus fuit ab Assassinis percussus.

Sed quod non est silentio praetereundum, dum Rex ipse apud Acon moraretur, Vetulus de MontanisArsacidarum Dominus misit unum ex Assassinis, sive satellitibus suis, ut eumdem Regem occideret. Qui quum ad Regem ipsum occidendi causa venisset, finxit die quadam se cum Rege secreta habere colloquia. Rex autem nil adversi suspicatus, remotis arbitris, hunc satellitem recepit in thalamum. Ipse vero locum et horam nactum se cernens, exemto gladio veneno infecto, Regem percussit in humero. Rex vero statim se erigens, utpote vir magnanimus atque strenuus, arrepto suppedaneo, quum ferreum non haberet ad manum, in sicarium fortiter impegit, ita ut ad terram collisus occumberet. Post haec licet Rex curatus esset ex vulnere, tamen semper dum vixit, cicatrix aliquid humidi spirans per temporum etiam interstitia virtute veneni sic doloribus Regem affligebat vulnus, ut non nisi iterato secaretur cicatrix et mederetur, posset dolor ipse sedari.

CAP. V. Qualiter Scoti recognoverunt eum in Dominum, et postea effectos rebelles subegit.

Ad hunc Regem Eduardum, ut ipse ait in quadam Epistola, quam misit Bonifacio Papa VIII. refert (cujus quidem originale ego ipse vidi et legi) vacante Regno Scotiae per mortem Alexandri Regis Scotorum, et subsequenter per mortem Margaritae Reginae Scotiae ejusdem Eduardi neptis, Episcopi, Abbates, atque Barones, et Communitates totius Regni Scotiae ad ipsum Eduardum tamquam ad legitimum defensorem, Ducem, aurigam, Capitaneum, et Dominum capitalem, ejusdem Regni sic vacantis gratis et spontanea voluntate accedentes, ipsius Regis Eduardi, et progenitorum ac antecessorum jus, nec non possessionem superioris et directi dominii in Regno eodem, et ipsius Regni subjectionem ex certa scientia pure, simpliciter, et absolute recognoverunt; et praestitis sibi ab eisdem debitis et consuetis fidelitatum juramentis ac Civitatibus, Burgis, Villis, Castris in manu ipsius Regis traditis, ad custodiam ipsius Regni cunctos officiales deputavit. Postmodum vero diversae personae super successione in dictum Regnum Scotiae jure haereditario inter se contendentes, et ad ipsum tamquam ad superiorem Dominum Regni Scotiae accedentes, de voluntate et assensu expresso eorumdem Johannem de Balliolo debite praefecit in Regem Scotorum. Qui postmodum Johannes, et Praelati, ac Barones, Communitates, ac ceteri incolae Regni in exhaeredationem ipsius Regis Eduardi et haeredum ipsius unanimiter conspirarunt, contra debitum homagii et fidelitatis juramentum; spretisque monitionibus et mandatis ipsius Regis Eduardi, idem Rex Johannes cum omni Regno ac nonnullis conductitiis se ad apparatus bellicos contra ipsum Eduardum exposuit, et hostilibus aggressibus ac incursibus Anglorum Regnum invasit, et quasdam Villas depraedatus, eas consumsit incendio. Captis quoque navibus Regni Angliae cum ingenti exercitu Anglicis stragem dedi immensam. Monasteriorum quoque et Ecclesiarum inhumane patravit incendia. Infantes in cunis, mulieres in puerperio decumbentes impia et atroci saevitia trucidando, et quod auditu horrendum est, a nonnullis mulieribus mamillae atrociter sunt abscissae. Clericulos in Scholis primas literas et Grammaticam addiscentes ad numerum circiter CC. obstructis Scholarum ostiis, igne supposito concremarunt. Tamdem his et aliis innumeris injuriis et offensis Rex Angliae stimulatus, bello legitimo contra ipsum Johannem indicto, adeo contra ipsum et gentem Scoticam extendit potentiae suae vires, ut brevi tempore subegerit Regnum ipsum. Quod idem Johannes sponte reddidit in manus ejusdem Eduardi, proditiones et scelera memorata coram ipso et Regni Angliae Proceribus publice recognoscens. Quo pacto idem Eduardus Praelatos, et Barones, et Communitates Regni Scotiae ad regiam pacem suscepit, et in Civitatibus, Villis, ac locis Regni Officiales et Ministros instituit. Hanc autem epistolam ideo Papae transmisit, ut peream Papae insinuaret, quod praelibatum Regnum Scotiae tam ratione proprietatis, quam possessionis, ad Regem Anglorum pertinet pleno jure, supplicans Papae, ut ex continentia epistolae motu sui animi informato, fidem non adhiberet suggestionibus aemulorum, sed statum ejus ac jura regia haberet paternis affectibus commendata. Misit autem hanc Epistolam Anno Domini MCCCI. Pontificatus ejusdem Bonifacii Anno septimo, Regni vero Eduardi vigesimo nono.

CAP. VI. De initio Regni Angliae.

Contexebat etiam in eadem Epistola, unde Regnum Britanniae, quae nunc Anglia dicitur, originem suumque exordium sumserat, in hunc modum.,, Sub temporibus Heli et Samuelis,, Prophetae vir quidam strenuus et insignis ,, Britus nomine de genere Trojanum,, post excidium urbis Troiae cum multis nobilibus ,, Trojanorum applicuit in quamdam Insulam ,, tunc Albion vocatum a gigantibus inhabitatam. ,, Quibus sua et suorum devictis potentia ,, et occisis, eam Insulam suo nomine ,, Britanniam, sociosque suos Britones appellavit, ,, et aedificavit Civitatem, quam Trinovantum,, nuncupavit, quae modo Londonia,, nuncupatur. Et postea regnum suum tribus ,, filiis suis divisit, scilicet Locrino primogenito ,, illam partem, quae tunc Albania a nomine ,, Albanacti, nunc vero Scotia nuncupatur; et ,, Cambrio filio minori partem illam nomine ,, suo tunc Cambriam vocatam, quae nunc Wallia,, vocitatur, reservata Locrino seniori Regia ,, dignitate. Itaque biennio post mortem Bruti,, applicuit in Albania quidam Rex Hunnorum,, nomine Humber, et Albanactum fratrem Locrini,, occidit. Quo audito Locrinus Rex Britonum,, persequutus est eum; qui fugiens submersus ,, est in flumine, quod de nomine suo ,, Humber vocatur; et sic Albania, quae et ,, nunc Scotia dicitur, revertitur ad eumdem ,, Locrinum. Processu temporis duo filii Dumvalli,, Regis Britonum, scilicet Belinus, et ,, Brenius, inter se patris Regnum diviserunt, ,, ita quod Belinus senior diadema Insulae cum ,, Britannia, Wallia, et Cornubia possideret; ,, Brenius vero sub eo regnaturus Scotiam acciperet. ,, Petebat enim Trojana consuetudo, ut dignitas haereditatis primogenito perveniret,,. Qualiter autem successivis temporibus Reges Britanniae et maxime Arturus Princeps famosissimus, et succedentes Angliae Reges in Insula praedicta, scilicet Eduardus dictus Senior filius Eluredi, Adelstanus, Edredus, Edgarus, Eduardus Martyr,Egelredus, Edmundus,Canutus, Willelmus Bastardus, Willelmus Ruffus, Henricus Primus, Mathildis ejus filia, Stephanus, Henricus Secundus,Henricus pater hujus EduardiScotiam sibi rebellem subegerint, et Scotos subjectos eis et submissos habuerint, per eamdem Epistolam seriose et luculenter ostendit. Defunctus est Eduardus iste in senectute bona, vir adeo victoriarum felix, ut in omni proelio fortuna illi arriserit. Prudens quoque, constans, et munificus, Fideique Christiane pugil assiduus. Corpore vero adeo procerus fuit, ut inter magnos etiam maximus appareret. Reliquit autem filium ejus nominis aequivocum, et Regni successorem.

CAP. VII. De seditione et clade Bononiae inter cives.

Eodem anno scilicet MCCLXXII. Bononiae magna est orta seditio, quum altera partium secundum decretum suum, quod in petra sculpserant, exercitum vellent ducere in Mutinenses, quod exules cives reciperent, ut foedera pacis exstabant, et altera pertinaciter prohiberent. Obtinuit tamdem pars Jeremiarum, qui ex Ferraria, Rhegio, Parma, et Cremona subsidia convocaverunt in Mutinam; et egit, quod petra illa, quae decretum continebant, de muro evulsa confringeretur omnino; et quia Livienses nisi sunt favere animo parti Lambertatiorum, propositae sunt Liviensibus durae conditiones in parendo Communi Bononiae, invitis Lambertatiis. Livienses potius bellum pati statuerunt, quam eas conditiones subire, quum servitutis jugum sibi viderent innecti. Porro Anno sequenti factio Jeremiarum, invita altera parte obtinuit decreto, exercitum apud Livium sistere, ubi castris positis Rex AngliaeEduardus rediens Acon, dum iter per Italiam faceret, ad ea castra pervenit: qui audita belli causa, de compositione tractavit, sed infecto abscessit negotio, quum nullatenus partes bellum agentes de foedere convenirent. Tamdem dissidentibus partibus obsessorum, domum regrediuntur. Aliquorum ex Lambertatiis fuit animus facere erumpere Livienses in castra, et cum his caedere adversarios cives. Hoc prohibuit Castellanus princeps partis Lambertatiae.

CAP. VIII. De prima expulsione partis Imperialis.

Altero Anno iterum Bononiae dissidentibus partibus, seditio et miserrima caedes fuit, atque incendia multa. Nam pars Jeremiarum decreto obtinuit, ut denuo Urbem Forlivium obsiderent. Altera pars adversa, quae Lambertatiorum dicitur, obsistebant dicens: Non Forlivium ducatur exercitus, sed Mutinam, quae concives suos contra foedera Urbe exclusit. Quos tunc cives induximus recipere, ab ea Civitate nunc exules opem nostram implorant; quibus nunc exulibus, tunc Mutinam obtinentibus juramento promisimus conservare et reducere, si quando ab istis tunc exulibus expellerentur. Facto decreto obsidendi Forlivium Currus vexillifer in Plateam educitur. Seditio exoritur. Lambertatii Currum introducere, unde eductus fuerat, moliebantur. Hinc cives adversi obsistunt. His causis bellum inter cives coeptum est: quadraginta diebus continuis obsistunt: luce ac tenebris, ferro, machinis, et igne pugnatum est. Multi peremti utrinque: aedes plurimae succensae: quies nec ad somnum dabatur. Ipsae matronae succinctae pugnantibus ferebant suppetias; plurimae summa animi aegritudine tabescebant, quum hinc viros et filios, inde patres et fratres pugnantes infestis alterutrum armis viderent. Utrinque a sociis et amicis implorantur subsidia. Parti Jeremiarum obsequebantur complices ex Parma, Rhegio, Mutina, atque Ferraria, ex quibus urbibus pars Imperialis erat exlclusa. Lambertatiis ad opem se paraverant Livienses, atque Faventini. Nulla tamen subsidia agrum Bononiensium audebant attingere. Plurima pars BononiensiumJeremiis favebant, et superiores erant numero multo societatum plebis pro illis agentis. Fraude res acta est. Simulato enim de belli depositione et concordia, actum est per Tribunos Plebusm quos Antianos vocant, ut deni ex pontentioribus utriusque partis convenirent in Palatium publicum acturi de bono quietis. Vocantur utrique, adeunt. Erat partis Lambertatiorum princeps Castellanus de Andalays vir potens et dives, quem sua pars colebat ut ducem. Huic persuasum fuit, ne in Palatium iret, quum illic insidiae agerentur. Parere reipublicae voluit, ut tumultus et seditio sedarentur: adiit tamdem cum suis decimus. Simul ac vero utrique deni in palatium, Tribus armatae, quae Palatium armis tenebant, denos Optimates Jeremiarum domum dimittunt. Castellanum cum suis capiunt, et includunt. Pugna denuo instauratur: auxilia utrinque accersuntur, quae quantocius accelerant. Verum quum Jeremiarum parti maxima venissent subsidia, et adversariorum auxilia non venirent, praehabito a suis metu eorum, qui capti erant, Lambertatii impares Urbe diffugiunt usque Faventiam, quam Civitatem eodem anno pars victrix obsidione cinxit. Machinis maxime pugnatum est, sed Urbe defensa fuit negotium imperfectum.

CAP. IX. De clade Bononiensium ad Pontem Sancti Proculi.

Sequenti Anno, qui fuit Annus Domini MCCLXXV. iterum Bononienses cum eorum subsidiis ad populandos Faventinorum agros maximum duxerunt exercitum. Eis dux erat Malatesta de Arimino. Exules Bononiensium cum Liviensibus et Faventinis sibi eo bello gerendo ducem praefecerant Guidonem de Montefeltro virum bellandi solertem. Ad defendendum igitur agrum Faventinum conveniunt universi factionis, quae dicitur Imperialis, in regione Flaminiae. Exercitus Bononiensium ultra Pontem Sancti Proculi, qui a Civitate abest tribus millibus passuum, copias educunt, et missis populatoribus acies equitum instructas in urbis ejus direxerunt conspectum. Peditum vero globus maximus illinc maxima intercapedine aberat. Guido adversae partis dux, cum exulibus Bononiensibus, copias longe numero impares e Faventia educit ex omni equitatu et peditatu acie una in cuneum ducta in hostes procedit. Quos ubi stipendiarii equites Bononiensium appropinquare viderunt, locum trepidi deferunt: ita metu concussus omnis equitatus fuga discedit. Jam acies peditum Bononiensium adventabat; et quum equites suos viderent praecipites fugere, sistunt gradum; hostes supervenientes his denuntiant, ut se prius dedant, quam caede perdantur. Abnuitur deditio. Conglobati igitur siti, metu, et moerore tabescentes persistebant fixi. Tunc adductis balistis sternuntur. Constipatione porro potius, quam hostium ferro, sese conficiunt. Inanes demum, quum nec vires ad gladios vibrandos suppeterent, caeduntur ab hostibus exulibus: pauci servati, plurimi caesi sunt. Victores ex victorum hostium spoliis locupletati.

CAP. X. De dolosa pace Bononiensium, et exitio partis Imperialis.

Mox Anno Domini MCCLXXIX. opera Betholdi primi Comitis in Romandiola pro Ecclesia Romana pax immatura acta est inter cives et exules Bononiae, et in Civitatem reducti sunt odiis non extinctis. Nam neuter alteros civicis oculis intueri poterant. Agebant Lambertacii, ut Senatus Civitatis, qui modo dicitur Consilium, essent in eo stato, in quo fuerat antequam exilio cessissent, ut scilicet pars dimidia Senatus esset ex illis. Abnuebant alteri dicentes, Lambertatios non esse virorum et fortunarum censu compares eis. Sic dissidentibus utrisque utrinque res tentantur. Festo Nativitatis Domini statuta res erat ad facinus a factione Jeremiarum. Quod ut compertum est ab aliis, Vigilia Natalis rem praeoccupant. Armis plateam Communis occupant Lambertacii, et adversarios ex ea diu prohibent, viriliter rem gerentes. Cedunt tamdem multitudini hostium capessentium pugnam. Fusi igitur relicta Urbe diffugiunt. Paucissimi caesi alterutrum; plurimi diffugientium ad aedes concivium tutum habuere confugium, qui humanitate servati sunt; mox ad loca tuta perducti, et usque in praesentem diem factio illa exclusa vagatur exilio.

CAP. XI. Detestatio partium Guelfae, et Ghibellinae.

Nam per omnem fere Italiam duae partes adversae, Guelfa scilicet et Ghibellina, quae Imperii et Ecclesiae velaminibus invidiosa nomina induere, altera alteram in malo superant. Guelfi dolis et perfidia, Ghibellini vero temeritate ac truculentia et ira. Hae sunt sectiones diabolicae, et factiones adversae, quae sic in animis hominum serpunt, et innatae convalescunt, ut etiam fere nondum nati docti sint suos imitari. Hae sunt discordiarum totius Italiae seminarium, quae provinciam ipsam suis adeo contagiis infecerunt, ut quod est extremissimum a natura, ipse filius fiat seditiosus in patrem. Hae sunt, quae fuerunt et erunt populis majori exitio, quam bella externa, quam fames, quam morbi, quae publica mala, quamque et alia, in nos Dei iras convertunt.

CAP. XII. De morte Octaviani Cardinalis.

Octavianus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis his temporibus, Anno scilicet Domini MCCLXXII. vita defungitur. Hic quantis claruerit virtutibus in Ecclesia Dei, sequens ejus docet epitaphium, quod tale est: Fuit quidem Presbyter Cardinalis Sanctae Mariae in Vialata, de Civitate Florentiae; vir stirpe, scientia, forma, pietate, moribus et vita insignis sepultus est.

CAP. XIII. De Ottone Archiepiscopo Mediolani.

Hujus familiaris et Camerarius fuit vir venerabilis Otto, prosapia Vicecomes de Mediolano, cujus interventu Urbanus Papa hujus nominis IV. Archiepiscopatum Mediolanensem concessit.

CAP. XIV. De proelio apud Tartaros pro Regno Carajam.

Eodem Anno MCCLXXII. ortum est grande proelium apud Tartaros pro Regno Carajam et Vociam. Miserat enim magnus Cham Tartarorum Dominus quemdam ex Principibus suis nomine Nascardinum cum duodecim millibus equitum ad custodiam Regni Carajam. Erat autem vir prudentissimus, et ad proelia solers. Rex vero provinciae Mien, quae a provincia Carajam duabus dietis distat, cognito adventu Nascardini Praefecti exercitus magni Cham, timuit ne Regnum ejus invaderent. Magnas itaque eduxit copias, habuitque elephantorum duo millia, lignea castra ad pugnandum supra se ferentia, ita ut in unoquoque castro duodecim aut quindecim armati consisterent habiliter ad pugnandum. Fuerunt etiam in ejus exercitu equitum LX. millia et peditum armatorum....... Eductis igitur copiis apud urbem Vociam, quae ab exercitu magni Cham tribus distabat dietis, Nascardinus hac cognita multitudine expavit; sed in suorum probitate fidens, pavorem dissimulavit, et instructis aciebus venit in planum urbis Vociam, hostes exspectans. Erat autem non longe a loco nemus arboribus vastis et ipsis valde condensum. Unde Nascardinus, vir bellorum doctus, arte non viribus putans vincere hostes numerosos in paucitate suorum, si eos ad nemus posset convertere, quamprimum Regem cum copiis suis advertit, acies praemisit ad proelium: sed quum equi Tartarorum elephantos conspexissent, tanto pavore consternati sunt, ut nullis stimulationibus possent ad progressum urgeri. Nondum enim magnus Cham habuerat in suis exercitibus elephantos. Tunc Tartari ad terram descendentes, ligatis equis ad arbores, pedes viriliter proeliantur, tantaque in elephantos caede baccharunt, ut prae mortis et vulnerum angustiis se se in fugam effrenem mitterent, et rapido cursu nemus intrantes vagi palantesque diffugerent, castella lignea inter nemoris condensitatem rumpentes. Tartari visa elephantum fuga statim equos ascendunt, et cum hostibus diro et satis communi marte pugnarunt. Tamdem utrinque multis caesis et mortuis Rex Mien se cum suis convertit ad fugam, quos Tartari insequentes magna in eos caede desaeviunt. Postmodum ad elephantos conversi, ducentos ex eis ceperunt, reliqui beneficio nemoris evaserunt. Tunc in primum magnus Cham elephantis uti coepit in proeliis.

CAP. XV. De initio Imperii Rodulphi.

Rodulphus Comes Anesburch, genere Germanus, post diutinam vacationem Imperii circa partes Basileae electus est in Regem Romanorum. Coepit Anno Domini MCCLXXIII. ab origine Mundi sexmille CCXXXII. secundum Ecclesiam, et regnavit annos circiter XX. Hujus electionem Papa Gregorius hujus nominis X. approbavit in favorem Terrae-Sanctae, ad quam plurimum anhelabat, et intendebat illuc personaliter proficisci. Ipse vero Rodulphus ad ejusdem Papae petitionem Crucem transmarinam suscepit; cujus quidem devotionis affectum ad ipsum Romanum Pontificem, et matrem Ecclesiam, et ad Imperii Romani quietem, statumque prosperum, sequens docet Epistola, quae talis est.

CAP. XVI. Epistola Rodulphi missa per Italiam.

,, Rodulphus Dei gratia Romanorum Rex ,, semper Augustus, Vicarius Sacri Romani,, Imperii. Fidelibus per Italiam constitutis, ,, ad quorum notitiam praesentes literas ,, venire contingerit, gratiam suam et omne bonum. ,, Superni consilii sapientia, quae secretum ,, utique coeli girum sola cernit, intuitu incitati ,, protoplasti in posteros prospiciens discrimina ,, derivari, et quod est profluus cursus omnis ,, ad malam naturam, quae vitiorum cernitur ,, quodammodo imitatrix, immutata plurimumque ,, humani generis patitur imbecillitas, ,, nunc peste, nunc clade, nunc fluctibus bellicae ,, tempestatis involuta. Lunae siquidem ,, corruscantia jam diu subducta de nostrae humilitatis ,, emisphaerio, condensata tenebrarum ,, umbrosa caligine facta fuit nox, perosa oculis, ,, pedum gressibus in offensam, quia transierunt ,, bestiae catervatim, vulpeculae, apri de ,, silva, singulares ferae depascentes Vineam Domini, ,, catuli rugientes, ut caperent innocentes. ,, In medio etiam Aegypti summissa vertigine ,, in oblivionem veritas venerat, et claves ,, coelestis clavigeri quodammodo factae fuerunt ,, contemtibiles, et libertatis Ecclesiae pulchritudo ,, contorpuit sitibunda tyrannide conculcata. ,, Sed Dei mediator et hominum, qui in ,, ita misericordiam animi continere didicit, ,, post multiplices dirae percussionis angustias, ,, quibus Orbis attritus commarcuit, quibus ,, Christianae compassionis est soluta junctura, ,, scissura dispendiis agitata, sic afflictorum miserandae ,, miseriae Dominus noster Jesus Christus ,, jam visus est fidelium lachrymas dextera ,, gratiosae consolationis abstergere, et singultuosorum ,, lamenta lugubria prohibere. Disposuit ,, enim in Apostolica Sede Gregorium Vicarium, ,, virum secundum cor suum, veluti ,, splendidissimum luminaris solaris sidus, injubilans ,, praeexcellentia, sanctitatis operibus, et ,, justitiae radiis praefulgentem, uti in nostra sublimatione ,, mirabili arbitrari verisimiliter poterit ,, quilibet fidus et aequus interpres pro... ,, divino lunaris globi lunare fastigium, fluctumque ,, hactenus status Imperii nubila..... ,, detersa universali exspectationi fidelium luminarium ,, utrorumque jucunda serenitas amodo ,, clarius et radiantius elucescat, ut restituatur ,, Hierusalem, sicut fuerat in diebus antiquis, ,, et ponendo ipsius dexteram quasi deliciae et ,, solitudinis in via * sicut ortus. Qualiter autem ,, operationis divinae mysterio, cujus occulta ,, judicia, admiranti voce prophetica * imputantur ,, abyssus, ut conscendamus ad Imperiale ,, fastigium, sumus jam in Regni solio solidati, ,, ad vestrae universitatis notitiam jam pridem ,, celebris famae praecoio non ambigimus pervenisse. ,, A bono illo igitur patrefamiliaris protinus ,, et instanter a nobis exigitur debitum, qui ,, peregre proficiscens suam familiam in temporalibus ,, solicitudini nostrae disposuit. Quinque ,, talenta, quae credidit, cogimur reddere ,, duplicata; et vice reciproca nos excitant ad ,, tributa fortunae beatioris auspicia, ut ab eis, ,, quos Romanae ditionis Imperium suo locuplete ,, gremio confovet, dignae fidelitatis et obedientiae ,, debitum exigamus. Admirandum tamen ,, utrumlibet conditionis est debitum, si ,, subtiliter intueamur; citius solutio debitoribus ,, emolumenta non minuit Augusti fidem, ,, immo plus solventi crescit in commodum, ,, quam suscipienti proficiat in profectum; si ,, tamen quum ipsius regiminis exequimur officium, ,, ad vindictam malorum laudemque bonorum, ,, et Imperialis honoris stipendia quaerimus, ,, quuim clarificarur in fama, et retributionis ,, aeternae scilicet pulchritudine reficimur, ,, dum proficiscimur in salute. Ipsius etiam ,, justitiae divinae jussionis edictum, quae sunt Caesaris ,, Caesari persolvantur, recipienti plus commodi ,, et honoris acquiritur; quam non solventi ,, vexationis et oneris aggravatur. Porro sedatis ,, ad praesens in Regno Germaniae bellicae tempestatis ,, erroribus, quibus idem Regnum per ,, multa tempora exstitit quamplurimus calamitatum ,, oppressionibus tribulatum, ecce convertimus ,, ad Italicae simultatis solvenda discrimina, ,, et ejus intestini belli, ruptura domestica ,, rebus publicis turbatis, zizaniam penitus ,, exstirpandam. Gladii flectentur in vomeres, ,, et in falces lanceae convertentur, in tranquillae ,, quietis amoenitate de cetero reflorente. ,, Hinc est, quod Legatos nostros solemnes, ,, Rodulphum Curiae nostrae Cancellarium, Fratrem ,, Beringerium Magistrum Hospitalis Sancti ,, Johannis per Alamanniam, ac Beringerium,, Comitem de Urestinburg, exhibitorem ,, praesentium, viros utique tam generositatis ,, ingenuitate spectabiles, quam honorum et ,, morum praerogativa conspicuos necnon fide, ,, ac circumspectione praesignes, ad vos tamquam ,, matris Ecclesiae et Imperii Romani,, fideles duximus praemittendos, ut viam ante ,, faciem nostram strenuis dispositionibus praeparent, ,, ex parte nostri culminis vos salutent; ,, de mora serenitatem nostram excusent; de ,, nostro felici et festino adventu corda vestra ,, laetificent; de fortunatis nostris auspiciis vos ,, foecundent; in devotionem Sanctae matris Ecclesiae, ,, et ipsius Imperii vos corroborent; indevotos ,, ad devotionem Imperii et veritatis ,, viam alliciant modis, quibus convenit, atque ,, trahant; et fidelitatis debita obedientiae a ,, vobis tamquam Imperii fidelibus et Sanctae ,, matris Ecclesiae devotis filiis petant, et recipiant ,, solita juramenta; singula et universa faciant, ,, tractent, ordinent, et disponant, quae ,, de bono statu Imperii et salute fidelium, et ,, devotorum ipsius noverint expedire, gratum ,, et ratum habituri quidquid per ipsos factum, ,, tractatum, ordinatum, seu gestum fuerit in ,, praemissis. Vos igitur, in quibus vires et viriles ,, animos peramica strenuitas propagatione ,, gratuita derivavit, exsurgere sequimini et ,, erigite mentes vestras ad contemplandum Imperii ,, specimen et decorem. Vos quidem, ,, ejusdem Imperii generosa possessio, vestrum ,, agnoscite possessorem, ut Rex vester et rebellibus ,, formidabilis, et vobis veniet placidus ,, et mansuetus. ,, Dat. Tuhugno VI. Idus Julii, III. Indictione, ,, Regni nostri anno II. Hujus tamen Epistolae conceptus non pervenit ad partum, nam licet annis XX. ut dictum est, regnaverit, implicitus tamen in multiplicibus agendis in Regno Germaniae, numquam, ut praemissis insinuabat literis, Regnum Italicum visitavit, nec diadema sumsit Imperii. Fuit autem non praepotens Procerum, sed quia erat vir prudens in agendis, et in armis strenuus, justus, et Deum timens, civilis, et parcus, ideo fuit electus a Regni Proceribus, ad quos Romani Imperatoris spectat electio. Rex Bohemiae potens, et pecuniae nimiae possessor, huic obedire contemsit, cum quo congressus proelio durissimo, mortuus est in acie Rex Bohemiae, cujus filio Rex Rodulphus pacem redidit, atque ei in matrimonio filiam copulavit. His Regni jura occupata vindicavit, qui interdum Fratri Alberti Philosophi de Ordine Praedicatorum genere Theutonici consilio utebatur. Tamdem morbo terminum vitae dedit. Fuit autem corpore procerus, affabilis, facundus, et strenuus, ac omni veste contentus. Sepultus est apud Pirram Civitatem Alsaciae Anno Domini MCCXCI. in cujus locum Adulphus eligitur. Sequitur de Romanis Pontificibus huic Rodulpho Regi contemporaneis.

CAP. XVII. De Papa InnocentioV. ex Chronicis.

Innocentius hujus nominis V. regnante Rodulpho sedit Romae mensibus IV. et diebus II. et cessavit Papatus diebus XVIII. Coepit Anno Domini MCCLXXVI. Hic fuit natione Burgundus de Tarantasia primo vocatus Petrus, qui a pueritia in Ordine Praedicatorum existens, Doctor in sacra Scriptura eximius effectus est, mox in Archiepiscopum Lugduni, demum in Episcopum Ostiensem, Cardinales factus a Gregorio Papa X. tamdem in Summum Pontificem assumitur. Licet autem multa facere proposuisset, morte praeventus nil notabile fecit. Mortuus est itaque Anno praedicto X. Kalendas Julii, et Romae sepultus in Ecclesia Lateranensi.

CAP. XVIII. De Papa Adriano V. ex Chronicis.

Adrianus hujus nominis V. eodem Anno in Papam electus sedit mense uno et diebus IX. Cessatio dierum XXVIII. Hic fuit natione Januensis, de agnatione Comitum de Flisco, sive de Lavania, vocatus primo Ottobonus, electusque fuit in Lateranensi Palatio. Erat autem tunc Diaconus Cardinalis Sancti Adriani, nepos Innocentii Papae IV. ex fratre. Numquam fuit in Presbyterum ordinatus, praeventus morte. Idem Innocentius Papa eum ad Cardinalatum promovit. Clemens quoque IV. Legatum eum misit in Angliam pro guerra, quae ibi inter Barones et Regem exorta fuerat, sedanda. Mox ut Papa factus est, constitutionem, quam Gregorius X in Concilio Lugdunensi de constrictione Cardinalium propter electionem Summi Pontificis acceleranda ediderat, suspendit, proponens eam aliter ordinare; sed morte praeventus constitutionem sic suspensam reliquit. Moritur Viterbii, et ibi sepelitur in Ecclesia Fratrum Minorum. De isto Adriano fertur, quod amicis et propinquis de sua promotione gaudentibus dixit: Quare gaudetis? melius erat vobis habere unum Cardinalem vivum, quam Papam mortuum.

CAP. XIX. De Papa Johanne XXI. ex Chronicis.

Johannes hujuis nominis XXI. eodem Anno in Papam eligitur et sedit mensibus VII. et cessavit mensibus VII. et diebus VII. Hic fuit natione Hispanus, primo vocatus Magister Petrus, vir literatus apprime. Magis oblectabatur quaestionibus scientiarum, quam negotiis Papatus, et quamquam magnus esset Philosophus, fuit tamen discretione et naturali scientia vacuus; dumque laetus degeret spe longioris vitae conceptae, et nove cubiculo lectitaret solus in Palatio novo Viterbii, repente Palatium corruit, et solus tignis et lapidibus attritus XV. Maji. Diebus quinque supervixit, munitus tamen Sacramentis Ecclesiae. Sepultus est autem in ea Civitate apud Ecclesiam Sancti Laurentii.

CAP. XX. De Papa Nicolao III. ex Chronicis.

Nicolaus hujus nominis III.Johanni Papae successit. Coepit Anno Domini MCCLXXVII. regnante Rodulpho, et sedit annis II. mensibus VIII. et cessavit diebus XXVIII. Hic fuit natione Romanus de agnatione Ursinorum, prius vocatus Johannes Gaytanus, eratque tunc Diaconus Cardinalis Sancti Nicolai in carcere Tulliano. Vir prudens, et summae honestatis aspectu. Magnopere hic studuit genus suum exaltare et locupletare, ut sui potentiores essent in Urbe, qui habitabant Regionem Sancti Petri. Summis sumtibus construxit Palatia, et Pomerium, quae sunt circa Sanctum Petrum ex pecunia collecta de Decima proventuum universarum Ecclesiarum occasione Passagii, quod statuerat facere Gregorius X. Papa, ut ibi celebritas Curiae Romanae esset in vestibulis aedium propinquorum ejus. Bertholdum germanum suum ex prole Ursinorum in Romandiolam, ut pacaret eam, Comitem primum misit. Cardinalem quoque Latinum consanguinitate sibi propinquum Legatum cum eo direxit, qui in ea legatione multa in Provincia legationis suae circa Ecclesiae statum, et bonos mores decrevit, et inter cetera, ut non liceat mulieribus per publicum incedere, nisi capite peplo velato; nam prius vittis aut sericis funiculis crines compositae publice incedebant; tamen in multis honestatem suppeditavit lascivia. Castellum Surianum, quod Nobilium erat, ad jus Ecclesiae Romanae pertraxit, tamquam de bonis illorum, quos convinci fecit, ut haereticos. Id Castellum maximis sumtibus raedificatum et pollens fratri suo Urso concessit. Tamen tempore mortis ejus quum monitus fuisset ab eo, qui ejus confessionem audivit, ut id restitueret dominis antiquis, mandavit fratri, ut id restitueret. At ille obstruxit aures, nec umquam restituit. In eodem Castro Suriano residens idem Papa, quod est prope Viterbium loquela perdita subito moritur. Carolum Regem Siciliae a Vicariatu Thusciae certis ex causis amovit, et constitutiones fecit tam de electione Praelatorum, quam Senatoris Urbis. Regulam Sancti Francisci Fratrum Minorum declaravit, ponens in ordine Decretalium. Ordinationem unam fecit novem Cardinalium. Parum ante promotionem suam Tiber flumen in tantum excrevit, ut suos transcendens alveos (quod cunctis cernentibus erat formidini) supra altare Beatae Mariae Rotundae per quatuor pedes et amplius ascenderit. In isto Romano Pontifice Nicolao III. Libellus, qui intitulatur Incipit initium malorum , habet exordium, et in ipso Libello ipse Pontifex, et nonnulli ejus successores variis modis sunt effigiati cum obscurissimis subscriptionibus. Est enim Papa iste in habitu Pontificali habens scilicet mantum et mithram, et supra eam catuli ursi figuram; in manu Crucis signum, secus vero pedes sunt etiam duo catuli ursini, sursum quasi haerendo ad eum respicientes hinc et inde. Fertur a nonnullis. Abbatem Joachim Libelli hujus spiritu prophetico fuisse auctorem. Sepultus est idem Nicolaus apud Urbem in Ecclesia Sancti Petri, ubi supra lapidem monumenti sculpta cernitur ejus imago lapide perpolito cum epitaphio tali: Nostrae tulere gravem praeclari Solis eclipsim Secula, quum rapuit mors impia te Nicolae, Papa sacer, cujus a sacro fonte Johannis Nomen, et hac alma clarus genus exstitit: unde Largiflue divina manus dans plurima cunctis Dona creaturis, tibi talia tanta tot uni Contulit, ut posset erga te prodiga dici. Qua virtute tuus animus, qua dote carebat? Corpus et exterius tibi quid sors blanda negavit? Sacra in te triplex quadruplexque politica virtus Fulsit, ut esse domus septenis fulta columnis Rite putareris, sibi quam Sapientia struxit. Corporis egregio decus adjecere decori Mira pudicitia, graviumque decentia morum. Qualis eras intus, foris elucebat, eratque Ipsa patens species probitatis imago latentis. Te gradus evexit summus. Tibi copia rerum Affluxit, meritosque tibi dedit Orbis honores. Quae late diffusa tibi celeberrima fama Nominis implevit; sed te virtutibus almis Vincebas, majorque tua tu laude fuisti. Cujus honesta novis auxit praesentia famam. O decus humani generis, quo Praesule felix Splenduit Ecclesia, requievi Patria, risit Roma, rigor vitium deprimens: promovit honesta. Siccine te nobis te mors subtraxit amara? Heu nimium jactura gravis! tamen haud sine fructu. Mors tua quippe docet, quam sit mors ipsa timenda, Quae tibi non parcens, nulli se parcere clamat. Pro meritis aeterna sacris te vita coronet. Amen.

CAP. XXI. De Papa Martino IV. ex Chronicis.

Martinus hujus nominis IV. defuncto Nicolao III. in Papatu successit, regnante Rodulpho. Coepit Anno Domini MCCLXXXI. et sedit annis IV. mense I. diebus II. Cessavit diebus VIII. Hic fuit natione Gallicus de Civitate Turonis, prius vocatus Simon tituli Sanctae Caeciliae Presbyter Cardinalis, Legatusque fuerat multis annis in Franciam. Fuit autem electus Viterbii, et consecratus in Urbe-Veteri.Urbanus Papa hujus nominis IV. eum ad Cardinalatum promovit. Ordinationem Cardinalium fecit, inter quos Domnum Petrum de Mediolano creavit Presbyterum Cardinalem ad titulum Sanctorum Marcellini et Petri. Hic Martinus fuit electus in Senatorem Urbis ad vitam, qui in loco sui instituit Carolum Regem Siciliae Senatorem, et de familia ejusdem Regis existentis in Urbe-Veteri sumsit Milites ad regendum tam Patrimonium, quam Campaniam, Marchiam, et Ducatum. In Romandiola vero destinavit Johannem de Appia cum soldariis Francigenis fere octingentis contra Guidonem Montis-Feltri, qui terram Ecclesiae tenebat in partibus illis, anno secundo sui Pontificatus. Qui JohannesFaventiae equitum congregavit exercitum. Nocte igitur praecedente Calendas Majas in suburbium Forlivii, licet fossa et vallo munitum, traxit exercitum. Mane exeuntes Livienses Duce suo jam dicto Guidone, qui in acie communibus erat armis, nulli insignibus discretus a ceteris; exposuerat enim militem quemdam cum suis insignibus, qui et in pugna caesus est. Impleta igitur fossa, quae media erat inter utramque aciem, pugna conseritur. Primo progressu utraque pars vincit, et vincitur; nam fusi sunt equites Forlivienses, et in Urbe regressi plurimi; multique ex hostibus equites eos insequuti sunt, et carcerem etiam publicum fregerunt, et exsolverunt compeditos. Pedites vero partis externae ipso congressu, abjectis hastis, praecipiti fuga trans fossam evadere moliti sunt; sed impedientibus alteris alteros, multi fossa demersi, licet aquis vacua a supercadentibus sunt oppressi et mortui. Inter residuos pedites Forlivienses et equites Francos, qui cum Comite Johanne sisterant, pugna die acris fuit. Alii sic scribunt, quod Johannes ipse congregatis aciebus prima die Maii ordinavit tres turmas militum et unam peditum, stabiliens in burgo in facie civitatis Forlivii. Sed pars adversa tam per ipsam Portam, quam alias diversimode suos emisit bellatores, ut plus astutia quam jure belli posset superare Johannem. Sicque factus est conflictus, in quo corruit idem Johannes, et alii plurimi fortissimique bellatores, praesertim ex equitibus Francis fere quingenti. Tamdem Forlivienses victores praeda hostium sunt potiti. Alibi scribitur, quod ipse Johannes rebus desperatis cum paucis maturo gressu discessit; cui abeunti Guido nullum ex suis occurrere voluit, quum nonnisi multa suorum caede posset occidi vel capi. Vir quidem animo et corpore praestans. Qui, ut Ricobaldus Ferrariensis Historiographus se vidisse testatur , comitatus cuneo XXI. equitum, incolumis Faventiam rediit. Anno sequenti Papa Martinus in Romandiolam exercitum instauravit, ipso Johanne duce exercitus, atque circum obsedit Forlivium. Cives autem aegre resistebant, premente frumenti inopia; quo metu quidam ex civibus clam de urbis deditione agere coeperunt. Quod ut Guido sensit, de Urbis deditione, et salute sui et suorum egit. Facta est igitur deditio his pactionibus, quod ipse Guido, et exules Bononienses incolumes cum armis et equis abierunt. Civitas in potestatem Romanae Ecclesiae cessit: fossae et aggeres solo aequati sunt: portarum Urbis postes abacti sunt: cives aliqui relegati, aliqui sunt proscripti. Alii dicunt, quod idem Papa Guidonem de Monte-Forti virum strenuum in Romandiolam misit, ut ejus praesentia confortarentur stipendiarii Papae. Qui statim et civitates occupatas a Guidone de Monte-Feltro, eo restituente, et jurante Ecclesiae stare mandatis, ac se transferente ad locum sibi assignatum, obtinuit, totaque Romandiolae Terra ad Papae mandata rediit, excepta Urbe-Veteri, quam idem Guido da Monteforte hostiliter est aggressus, eamque depopulatus est, et quinque Castra accepit. Petrum Regem Arragoniae, qui Siciliae Regnum acceperat, excommunicavit, et Regno deposuit, Arragoniamque supposuit interdicto; fuitque Crux contra Arragones praedicata. Regnum etiam ArragoniaeCarolo filio Regis Francorum concessit. Ex his autem multa mala sequuta sunt, et humanus multus sanguis effusus. Eodem tempore idem Papa apud Montem-Flasconem se transtulit. Perusini tunc contra ipsius Papae inhibitionem supra Fulginates exercitum facientes, quidquid extra muros civitatis fuit, undique devastarunt, unde ab eo excommunicati fuerunt. Papa tamdem Martinus audita Caroli morte lugubres cum Cardinalibus et Perusinis celebrandas dies haeredibus proscripti Principis, nec non Atrebatensi Comiti viro strenuissimo, pro cujus industria Regnicolae quamplures potius timore quam fidelitate praestabant Gallicis obsequium, centum fere millia Librarum Turonensium eidem Comiti destinavit. Parum post vero, die videlicet Resurrectionis, qui fuit in die Annuntiationis, postquam celebrasset, et refectionem sumsisset, arripuit eum infirmitas occulta, ex qua licet se graviter pati diceret, Physici morbum ignorantes et causam, asserebant nullum esse in eo mortis indicium. Feria post haec quarta exsolvit debitum conditionis humanae. Fertur a multis, quod Papa iste multum avidus erat comedendi anguillas, et quod ex earum comestione morbo correptus est. Nutriri quidem faciebat eas in lacte, et submergi in vino. Unde quidam huic rei alludere volens, ait: Gaudeant anguillae, quod mortuus est homo ille, Qui quasi morte reas excoriabat eas. Iste etiam Romanus Pontifex in eodem Libello, cujus titulus, Incipit initium malorum , effigiatus est in Pontificali habitu, habens juxta se anguillae figuram, et aviculam alis expansis mithrae adhaerentem, rostrumque protendentem ad os anguillae in dextera quoque defert vexillum.

CAP. XXII. De Papa Honorio IV. ex Chronicis.

Honorius hujus nominis IV.Martino successit. Coepit Anno Domini MCCLXXXV. regnante Rodulpho, et sedit annis III. Hic fuit natione Romanus ex progenie Sabellorum, prius dictus Jacobus, tunc Diaconus Cardinalis. Ad hunc autem eligendum concordes fuerunt Cardinales prima die, qua simul convenerant ad electionem futuri Pontificis celebrandam, licet impotens ad id crederetur, et penitus inhabilis famose diceretur, nam pedibus erat ita aegrotus, ut nec ambulare nec stare posset: manus autem sic contractas habebat, ut digitos exceptis pollicibus unum ad alterum jungere non posset; immo etiam carne superexcrescente fere unus ab altero secerni non poterat. Et quum celebraret, ponebatur Corpus Domini inter ipsos pollices, et quodam instrumento ligneo, quo insidebat, volvebatur ad Populum. Tamen erat sermone potens, ita ut multoties feratur dixisse: Si manibus, et pedibus sumus inhabiles, lingua tamen nostrum officium exsequimur. Studuit magnificare opibus suos, unde multum captator pecuniarum erat. Nam quum quadam vice esset cum Cardinalibus in Consistorio, habita fuit mentio de quodam Abbate, qui diu pro confirmatione sua in Curia fuerat; et quum Papa a verbis diverteret, Benedictus Cardinalis, qui fuit postea Papa dictus Bonifacius, fertur dixisse quasi jocando: Credo, Pater, in vobis illud verificatum Evangelii. Quum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Hic statim post electionem tam Comiti Atrebatensi in Apulia viriliter militanti, quam ceteris stipendiariis pro incertis partibus per Martinum Papam ordinatis, eos animose confovendo, praestavit stipendia, et animavit ad suscepta negotia solicite prosequenda. Mortuus est Romae in die Coenae Domini apud Sanctam Sabinam, et apud Sanctum Petrum sepultus juxta sepulcrum Nicolai Papae III. Iste etiam Pontifex figuratus in eodem Libello, qui intitulatur Initium malorum , in hac forma. Sedet enim in cathedra, supra mithram aquilam gestans, et manu dextera genu innititur. Sinistro autem humero innixum est animal, quod dicitur Rhinoceros, faciem dirigens in vultum ipsius Papae.

CAP. XXIII. De Papa Nicolao IV. ex Chronicis.

Nicolaus hujus nominis IV.Honorio defuncto successit. Coepit Anno Domini MCCLXXXVIII. seditque Annis IV. Hic fuit natione de Esculo Civitate Marchiae Anconitanae; qui a pueritia Ordinem Minorum intrans, quum esset Minister Provincialis, missus est per Papam Gregorium X. ad Graecos pro Fide, cum quibus ad Concilium Lugdunense pervenit; ibique factus est Generalis Minister dicti Ordinis, vacante ministerio per assumtionem Bonaventurae de Bagnareto ad Cardinalatum. Mox per Nicolaum Papam III. factus est Cardinalis Presbyter tituli Sanctae Pudentianae, tunc vocatus Frater Hieronymus. Tamdem, ut dictum est, ad Papatum assumitur. Iste ad petitionem JanuensiumObizonem prosapia de Flisco de Comitibus Lavaniae nepotem Innocentii IV. et Adriani V. eis in Archiepiscopum concessit, quum esset Patriarcha Antiochenus ab ipso Innocentio creatus. Sed occupata Antiochia a Sarracenis, coactus erat ad cismarinas regredi partes. Prius tamen factus fuerat administrator Ecclesiae Ravennatis. Moritur idem NicolausRomae, et sepultus est in Ecclesia Sanctae Mariae Majoris juxta sepulcrum Beati Hieronymi. Vir fuit multa honestate, prudentia, et humilitate praeditus. Columnensium de Urbe prosapiam multum dilexit, et eorum consiliis haesit; unde fertur, quod dum puerulus quidam, qui ferebatur habere spiritum prophetiae ex hoc ei familiaris esset, et de multis eum percontaretur, inter cetera percontatus est Papa puerulum sic dicens: Nicolaus Episcopus servus servorum Dei a quo regitur? Et ille statim respondit: ab illis de la Columpna. Iste Romanus Pontifex etiam in eodem Libello, qui intitulatur, Incipit initium malorum, describitur in hunc modum. Est enim inclusus Columnae, ita ut nonnisi caput appareat mithratum, et ante se alias duas habet columnas, in quarum una est caput avis, rostro sustines nidum, in quo est caput senis Clerici. Est etiam ibi subscriptio talis. Nicolaus Papa IV., confusio, error concitabitur. Sed de ceteris eventibus regnante Rodulpho.

CAP. XXIV. De Bernardo Archiepiscopo Januensi, et ejus successore Obizone.

Bernardus his temporibus, Anno scilicet Domini MCCLXXVI. ab Innocentio V. Papa in Archiepiscopum Januensem promotus est. Hic fuit natione Parmensis, et vixit in Archiepiscopatu annis X Vir in Jure Canonico valde peritus, et in agendis solicitus et discretus; multaque laudabilia et utilia in Archiepiscopatu gessit. Moritur Januae et ibidem quiescit. Huic successit Obizo de Flisco, de quo dictum est supra sub Nicolao Papa IV.

CAP. XXV. De dominio Guidonis de Polenta.

Guido Minor de Polenta Anno Domini MCCLXXV. praedisio equitum sibi ab Arimino delato, adversarios cives praepotentes in Ravenna praevenit, et ipsius Urbis potitus est dominio.

CAP. XXVI. De foemina foecundissima sobole.

Antonia mulier Mutinensis per haec tempora modum foecunditatis in prole egressa est; nam ante annum XL. suae aetatis quadraginta duos peperit filios ex viro exule Mutinae. Decies et pluries gemellos enixa est: quaternos pluries: sex interdum; aliquando ternos. Tantis puerperiis senectutem non sensit.

CAP. XXVII. De expulsione Nobilium de la Turre ex Mediolano facto conflictu.

Turriani tunc Mediolani primores cum complicibus eorum apud Dexium conflicti, Mediolano pulsi sunt Anno Christi MCCLXXVII. regnante Rodulpho, Pontificante Nicolao III. Papa. Exules enim Cumani factionis, quae Ruscanorum dicitur, dum XIV. annis praestantiores ejusdem factionis apud Mediolanum ab ipsis Turrianis tenti fuissent captivi, bonae memoriae Johannes tunc Cumanus Episcopus prosapia de Advocatis ex eadem Civitate Cumana oriundis, more boni pastoris, subditorum zelans quietem, Cives Cumanos intestinae dissensionis puncturis afflictos, ad pacis reformavit quietem, et captivos aliosque exules ad lares proprios curavit reducere. Tamdem malitia hominum faciente, recidivantibus eisdem civibus, factio, quae Vitanorum dicitur, seditiosis incursibus victa, exulare coacta est. Quumque Ruscanorum factio adversae factionis timeret insidias, et potissime Turrianorum abhorrerent potentiam, qui Vitanos fovebant, Othonem Archiepiscopum Mediolani prosapia Vicecomitum, qui tunc erat cum Capitaneis et Valvassoribus factionis adversae Turrianorum, in Civitate Cumana cum sequacibus ejus recipiunt. Demum Ruscani felicibus his animati successibus, confoederatique cum eodem Archiepiscopo et complicibus suis decreverunt Mediolanum hostiliter accedere, debellaturi Turrianos. Quumque manu armata omnes apud Burgum Marliani Comitatus Mediolanensis venissent, Turriani concito congressu cum sequacibus eorum Burgum Dexium, quod a Mediolano decem millibus passuum distat, applicuerunt. Quo cognito Cumani, qui erant in Marliano, Desium festinant, distans inde tribus millibus passuum. Appropinquantibus autem ad hostes, proelium durissimum inchoatur. Tamdem Burgo obtento Turriani caeduntur: multi ex eis mortui, multique capti sunt. Corruit ibi vir nobilis et strenuus Franciscus Turrianae prosapiae secundus in potentatu a Napoleone domus ejusdem. Caput ejus, ejectis in coeno intestinis, pilo sive lancea gestatum est a Ricardo Comite de Langusco in Mediolano. Deinde per Novariam et Vercellas ad ludibrii ostentationem Languscum delatum est. Similiter et caput Andrioti nepotis ejus. Hoc autem factum est ab ipso Comite Ricardo in vindictam Comitis Guifredi consanguinei sui, qui dum esset ejusdem factionis Capitaneorum et Valvassorum Potestas, in quodam conflictu ab ipsis Turrianis pugione confossus exstiterat. Hoc modo exules Mediolani, scilicet Capitanei et Valvassore, subactis hostibus, Mediolano potiti sunt anno praedicto die Festo Agnetis, in quo exinde ipsi Capitanei et Valvassores annua solemnia peragunt. Ex captivis fuerunt Neapoleo supradictus, Carnevalis frater ejus, Musca, Guido filius dicti Francisci, qui postea fuit Mediolani Dominus, Arech, et Lombardus fratres, nepotes dicti Neapolionis, omnes ejusdem Turrianae prosapiae. Qui ab his, quos dudum, ut dictum est, victos Mediolani tenuerant, scilicet a Rusconibus servati sunt apud Castrum Baradellum juxta Cumas. Tamdem Neapoleo, Carnevalis, et Lombardus famis inedia, et carceris squallore, spiritus exhalarunt. Reliqui a Lotherio principe factionis Ruscanorum (data pecunia per Raymundum, qui fuit Episcopus Cumanus, tunc Aquilejensis Patriarcha, Turrianae prosapiae) carceres evaserunt, et cum reliquis complicibus a Mediolano exularunt; ac ex eis plurimi sub umbra ejudem Patriarchae apud Aquileiam domicilium habuerunt usque ad Annum Dominum MCCCII. quo Anno Matthaeus Vicecomes, qui erat Capitaneus Mediolani, et Imperii Vicarius Generalis, quum jam dominium Mediolani, et fere omnium Civitatum Lombardiae superioris tenuisset, a... sustinentibus, eorum fautoribus et complicibus, dum esset apud Trivilium cum exercitu suo restiturus hostibus, Alberto videlicet ScotoPlacentiae, Philippono Comiti de Langusco Papiae, et Antonio de Fuxiraca Laudae Dominis, qui adjunctis sibi Turrianis hostiliter Comitatum Mediolanensem intraverant, desertus a suis (quamquam stipendiarii pugnam capescerent) renuntiavit dominio in manibus hostium. Quo secedente, TurrianiMediolani dominio potiti sunt, exulante cum paucis Maphaeo usque ad adventum Henrici Imperatoris.

CAP. XXVIII. De translatione Corporis Magdalenae.

Anno Domini MCCLXXX. qui fuit Annus ultimus Pontificatus Nicolai Papae III.Carolus devotus Princeps Comes Provinciae, postmodum Siciliae Rex, relevavit, et transtulit gloriosum Corpus Sanctae Mariae Magdalenae, repertum in tumulo marmoreo, quod erat in illo sancto Oratorio, in quo Sanctus Maximinus eam sepelivit, in villa sui nominis Maximina. Corpus itaque Sanctum memoratus Princeps collocavit in capsa pretiosa, et caput seorsum in quadam pulcherrima theca ex argento, et auro, et lapidibus pretiosis, quas de industria prius fecerat fieri. Interfuere autem praedictae translationi Narbonensis, Arelatensis, et Aquensis Archiepiscopi, et plures aliis Episcopi, Abbates, et Religiosi, et plurimi Nobiles viri cum ipso Principe.

CAP. XXIX. De monstruoso pisce marino.

Anno Domini MCCLXXXI. residente Papa Martino in Urbe-Veteri, Anno scilicet primo sui Pontificatus, piscis marinus in effigie leonis captus fuit in illa plaga marinae, quae sita est versus Montem-Altum, et portatus apud ipsam Urbem-Veterem. Multitudo Curialium ad videndum monstrum hoc (nec mirum) confluebat: pellis enim ejus pilosa erat, pedes breves, cauda et caput leoninum, aures, et os inter dentes et linguam habebat. Quasi leo referebatur, ita quoque in ejus captione planctus horribiles emiserat; sicque multi pronostica futurorum exinde asserebant. Et ecce quod parum post in Regno SiciliaePanormitani, excitato furore, Gallicos qui ibidem morabantur tam mares quam foeminas, senes ac juvenes occidentes, ut jam dictum est sub temporibus Caroli Regis Siciliae, ab ipso Carolo desciverunt: deinde tota Sicilia rebellis effecta Petrum Regem Arragoniae in suum defensorem et Dominum vocaverunt. Haec autem de Siciliae Regno acta sunt Anno sequenti.

CAP. XXX. De dominio Girardi de Camino in Urbe Tarvixio, et nece filii.

Girardus de Camino Anno Domini MCCLXXXIII. seditione orta Tarvisii invasit eam Urbem, et extruso adversario suo Gerardo de Castelli adversae partis principe, dominio hujus Urbis potitus est usque ad mortem, filio relicto Rizardo; tyrannus quidem aequissimus, ac tolerabilis satis. Quum autem filius ejus in dominio successisset, una dierum ludendo scachis, Wezilo fratre ejus, ut creditur, procurante, ab assassino occisus est, fratre et propinquis praesentibus, a quibus quum statim esset occisus, hoc verbum dicitur emisisse: Non fuit istud in promisso actum . Post haec idem Wezelus a complicibus suis expulsus est patria.

CAP. XXXI. De strage Pisanorum in mari, et captione eorum a Genuensibus.

Pisanus exercitus Anno Dom. MCCLXXXIV. regnante Rodulfo, navali proelio in mari Pisano a Genuensibus superatus est in hunc modum. Pisani enim Galeas LXXII. et alia ligna plura armaverant, ut Riperiam Januensem percurrentes hostiliter incursibus et direptionibus invaderent. Quod praescientes Januenses Galeas XCVI. paraverunt, quibus Obertum Auriae tunc Capitaneum Populi Januensis Admiratum praefecerunt. Ex istis XCVI. Galeis Januensium per dies aliquot antea praeparatis, XXXVI. contra ipsos Pisanos in Sardiniam conductae fuerant, quibus Benedictus Zacharia constitutus fuerat Admiratus. Contigit autem casu fortuito, ut ambo Admirati, scilicet Obertus et Benedictus cum stoliis eorum simul se jungerent in Portu Pisano. Qui eorum Pisanorum Galeas invenissent ibidem, illas potenter invadunt, et captis ex eis XXXIII. multae aliae fuerunt in mari submersae. Quanta autem ibi strages et occisio Pisanorum ibi fuerit, compassio est referre, et stupor audire. Capti enim et adducti ad carceres Januae fuerunt ex Pisanis tredecim millia; perierunt autem ter mille ferro et undis. Mansuerunt autem in captivitate annis XIV. Facta enim inter ipsos Genuenses et Pisanos pace, captivi jam dicti Pisanorum exhibiti sunt.

CAP. XXXII. De inondatione magna in Venetiis.

Eodem Anno CarolusCaroli Regis Siciliae filius pater Roberti, qui nunc regnat, juxta Portum Neapolis captus est classe a Siculis, de quo supra in gestis patris dictum est. Eodem Anno in Urbe Venetiarum adeo intumuerunt aquae maris, ut naves per eorum plateam sint actae per aquas, aedes aquis immersae, res corruptae. Hoc autem forte fuit futurae pestis eorum praesagium, quae contigit Anno decimo subsequenti. Philippus Rex Franciae hujus nominis IV. Anno Domini MCCLXXXV. morbo apud Pirpinianum defecit, de quo supra dictum est. Non multo post Arragoniae Rex Petrus parvulo vulnere occubuit. Carolus quoque Rex Siciliae anno sequenti morbo defecit. Martinus Papa IV. eodem anno moritur, de quibus dictum est supra.

CAP. XXXIII. De Obizone Marchione Estensi, et filio ejus Azzone.

Obizo Marchio EstensisFerrariae Dominus Anno Domini MCCLXXXVIII. studio Lanfranchi de Rangonibus, dissidentibus a quibusdam concivibus, Dominus Mutinae ordinatur in vita, acto inter conventiones, ut exules exularent, et ut filiam fratris sui Tobiae conjugaret filio ipsius ObizonisAldebrandino. Quod factum est. Ut vero ingressus est Mutinam, reduxit exules suae paris, scilicet illos de Saxolo et complices: exules vero veteres, scilicet Grasulphos neglexit. Mox post paucos dies actum fuit Senatus sive Consilii eorum decretum, quod idem Obizo factus est Dominus Mutinae cum ejus successione: quod dominium in vita possedit, et post eum Azzo. Quo mortuo, nulloque legitimo herede relicto, exspiravit Marchionum dominium in urbe Mutina, quod assumsit mortuo Henrico Imperatore Raynaldus de Bonacolsis.Obizo iste accepit uxorem filiam Alberti de la Scala Capitanei Populi Veronae, quo formidati Paduani, quum esset idem Albertus adversae partis eorum princeps, Castellum Baldum anno sequenti construxerunt apud flumen Aticem. Anno tamdem MCCXCIII. idem Obizo postquam Ferrariae dominium annis IX. et XX. diebus obtinuerat, in ea Civitate Ferrariae moritur. Reliquit autem filium primogenitum Azzonem dominii successorem, qui cum Paduano Populo guerram maximam habuit. Nam anno sequenti Paduani duo Castella in montibus sita Cerrum et Calaonum in deditionem habita diruerunt. Arcem Estensem usque ad solum aequarunt. Pace tamdem facta Paduani obtinuerunt Pagum Abbatiam, et tertiam partem jurisdictionis Lendenariae, cessam ei Populo ab Aldebrandino secundo trium filiorum Obizonis Marchionis. Postmodum Anno Domini MCCXCV. coeptum est bellum inter Parmenses, et ipsum Azzonem, qui Azzo anno altero sequenti, Bononiensibus adjuvantibus Parmenses ex foedere, bellum intulit.

CAP. XXXIV. De proelio Guelforum de Florentia cum AretinisGhibellinis.

Anno Domini MCCLXXXIX. congregatis maximis copiis Guelphi de Florentia in agrum Aretinum duxerunt exercitum. Ibi erant Ghibellini bellicosi, sed numero impares, quibus praeerat Episcopus Aretinus, qui bellis et seditionibus semper fuerat oblectatus. Ejus nepos Willielmus, dux belli strenuissimus, congressum proelii declinari consuluit, quum hostes longe superiores numero essent, et viri in armis viriles. Hunc Episcopus increpuit ut trepidum proelii, et jussit pugnari, alioquin cum hostibus ipse componeret. Ille ab Episcopo arma Episcopi petiit, ne Episcopus in pugnam procederet; quae quum indueret, repetiit ea Episcopus atque induit, venitque in aciem jam grandaevus. Pugnatum est utrimque viriliter: multi caesi: vix plures pauciores sustinuerunt acie penetrata: pauciores vincuntur, et caeduntur pugnando: victoribus non fuit incruenta victoria. Ceciderunt hoc proelio utrimque viri fortissimi, inter quos BoncomesGuidonis de Monte-Feltro filius. Cecidit etiam Episcopus, qui captus, ut per coronam clericatus cognitus est, quis esset denuntians, a captore caesus est gladio. Hoc proelio opes partis Ghibellinae et Aritii corruerunt.

CAP. XXXV. De eversione urbis Tripolis.

TripolisSyriae Civitas An. Domini MCCXC. a Sarracenis subvertitur funditus, cunctis Christianis incolis peremtis, aut in captivatem ductis.

CAP. XXXVI. De captione Stephani Comitis Romandiolae.

Stephanus de Dinazaro, vir Romanus, Comes Romandiolae, eo anno Ravennae captus est. Ipse enim pro Ecclesia Comes, et in Romandiolam missus a Papa Nicolao IV. qui nimium res Cardinalium de ColumnaPetri et Jacobi fovebat, Arimini statum immutavit. Primo hominem plebejum, strenuum tamen, pro libertate illius civitatis agentem, (obsequebatur enim Plebs illi) fictis causis cepit, et turpiter morte mulctavit immeritum. Malatestam tunc exulem reduxit, cujus ope Cives oppressit. Quum Ravennam devenisset, ea potiri cogitavit, et excludere eos, qui praeerant, cujus urbis opportunitate opes quammaximas sperabat acquirere. Guidonis de Polenta tunc Potestatis Florentiae filii, ut viderunt ejusdem Stephani consilium, ex agris convocant viros, et nocte intromittunt Ravennam: mox occupatis viis in ore vehiculorum, Comitem mane aggrediuntur in aedibus Archiepiscopalibus habitantem. Aedes impugnantur: equites comites per vicos dispersi spoliantur armis et equis. Comes deditionem fecit. Captus est et cum eo filius, et carcere includuntur. Tamdem habita remissione injuriae ab eodem Papa Nicolao extrusus et liberatus est.

CAP. XXXVII. De excidio urbis Acon.

Acon urbs SyriaePhoenicis Anno Christi MCCXCI. regnante Rodulpho, anno videlicet Regni ejus XVII. Pontificatus vero Nicolai IV. anno III. ex quo vero primum a Christianis sub BalduinoHierusalem post Godefridum Regem capta est, CLXXXVIII. eversa est funditus, occisis et captis ibidem plusquam triginta millibus personis utriusque sexus. Causam autem proditionis hanc ajunt fuisse. Confluxerant in ea urbe multi pseudo-Christiani cruce-signati, proposita venia peccatorum. Hi foedis operibus in Civitate ipsa, ut prius, intenti, coelum non animum mutantes, quotidie in lupanaribus et tabernis degebant, et venientes AconSarracenos cum mercimoniis offendebant. Ad eam urbem quum Soldanus Aegypti legatos misisset, et peracto negotio abirent, eos hujusmodi Christiani insequuti sunt, eosque captos spoliantes interfecerunt, et demum Acon reversi sunt. Quo comperto a Soldano, denuntiavit his, qui in Acon urbe praeerant, ut aut malefactores sibi tradant, aut juste perimant. Hoc esse aequius visum est omnibus incolis. Cruce-signati numero multi huic obstiterunt, non se Sarracenos timere jactantes; propter quod Soldanus Aegypti tantum congregavit exercitum, quod campum, qui per sex millia passuum patet in urbis conspectu, implevit castris. Diebus XLII. urbem impugnavit, machinis muros diruit: ibi erant spicula more imbris. Urbs vi capta est, viri et foeminae praeter juvenes peremti; ceteri abducti praeter eos, qui confugerunt ad naves. Urbs spoliata, incensa, et subversa est. Nonnulli etiam ferunt, causam proditionis fuisse multitudinem Dominorum, et diversitatem Nationum ibidem, quae faciebant contrarietatem voluntatum.

CAP. XXXVIII. De Fratre Jacobo de Varagine Archiepiscopo Januensi.

Jacobus de Varagine Anno Domini MCCXCII. a Nicolao Papa IV. factus est Archiepiscopus Januae. Sedit annis VII. Hic fuit de Ordine Praedicatorum, qui multa utilia legentibus composuit. Compilavit enim in uno volumine Legendas Sanctorum. Fecit etiam duo Volumina Sermonum de omnibus Sanctis, et de omnibus Evangeliis. Fecit quoque Librum, qui dicitur Marialis, totus de Beata Virgine compositus, et secundum ordinem Alphabeti distinctus.

CAP. XXXIX. De initio Imperii Adulphi.

Adulphus Comes de Anaxove, genere Germanus, defuncto Rodulpho in Romanorum Regem eligitur; Coepit Anno Domini MCCXCIV. qui fuit ab exordio Mundio sex mille CCLIV. Regnavit annis IV. tantum apud Theutonicos. Benedictionem enim Imperialem et Imperii coronam non habuit. Hic fuit vir in armis strenuus, atque magnanimus; cui Adalbertus Dux AustriaeRodulphi quondam Regis Romanorum filius non obediens; contra eum etiam bellum suscepit. Congregato itaque exercitu hinc inde, idem Adulphus Rex cum eodem AdalbertoAustriae Duce, festo Beati Johannis Baptistae proelio congressus est, pugnaveruntque simul. In qua pugna Adulphus Rex, magis viribus, quam consilio usus rem gerens, occubuit, et sui convertuntur in fugam Anno Domini MCCXCVIII. praesidente tunc in Sede Romana famosi nominis Bonifacio Papa VIII.Adalbertus victor factus est illi successor in Regno, qui et ipse a nepote suo filio fratris sui occisus est. Rex iste Adulphus nobilem virum Matthaeum Vicecomitem Capitaneum tunc Populi Mediolani, Cumarum, Novariae, Vercellarum, Alexandriae, et Terdonae, per literas Regales patentes Regali Sigillo munitas Vicarium suum et Imperii in Lombardia provincia statuit, committens eidem Matthaeo merum et mixtum imperium, et jurisdictionem omnem et potestatem ejus nomine inibi exercendas. Quae literae datae fuerunt XII. Kalend. Aprilis, Indictione VII. Anno Domini MCCXCIV. Regni ejus Anno secundo, unde videtur, quod regnare incoepit Anno Domini MCCXCIII. Sed de Romanis Pontificibus huic Adulpho contemporaneis.

CAP. XL. De Coelestino V. Papa.

Coelestinus hujus nominis V. regnante Adulpho in Papam eligitur. Coepit Anno Domini MCCXCIV. qui fuit Annus primus Regni ejusdem Adulphi; seditque mensibus V. et diebus V. et vacavit Sedes non per unam integram diem. Hic fuit conversatione Anachoreta, sive Eremita de Abrutio, oriundus prope Sulmonam provinciae Terrae-Laboris, vocatus prius Frater Petrus de Murono, de Ordine, qui a plerisque dicitur Sancti Damiani. Qui quasi Eremita degebat in magna austeritate vitae. Vir quidem magnae abstinentiae et parsimoniae, multos in eo ordine habens discipulos in illis circumvicinis partibus, quibus ipse praeerat tamquam pater. Cujus electio sive promotio ad Papatum fuit tam miranda, quam inopinata, et quasi tabula in Mundi theatro, quod vir scilicet ex pauperrimo et humillimo statu tantis Praelatis praeesset et Clericis. Inopinate sane fuit ad Papatum electus; quum enim Cardinales, mortuo Nicolao IV. Papa, se de Roma in Perusio transtulissent, et duobus annis sic fixi et in voluntatibus duri mansissent, quod in unum convenire non possent, tamdem die VII.. Julii anni supradicti in hunc Fratrem Petrum, cujus famam sanctitatis, et odorem bonae opinionis aliqui ex ipsis audierant, suos oculos dirigentes, ex improviso prius in ipsum pariter convenerunt, ipsumque communiter PerusiiRomanum Pontificem elegerunt; miseruntque inde electionis decretum ad ipsum, qui tunc erat in partibus Apuliae in suo habitaculo colens Deum. Postmodum accedentes ad eum, fuit in Civitate Aquila consecratus; deinde venit Neapolim, ubi cum Cardinalibus stetit, fecitque ordinationem unam Cardinalium satis magnam, ex quibus fuit Guillielmus Pergamensis titulo Sancti Nicolai in carcere Tulliano Diaconus Cardinalis. Quumque esset vir simplex, Deum timens et diligens, seculi contemtor, ac in rebus secularibus minus expertus, Theologiae ac orationi magis deditus, molestum fuit ei fungi Papatu, quia etiam talium rerum imprudentem se sciebat; duodecim enim Cardinales fecit, et postmodum alium, scilicet Archiepiscopum Beneventanum, quem tempore, et modo non debito fecit Presbyterum Cardinalem de plenitudine simplicitatis. Alia etiam multa dando, scilciet dignitates, et praelaturas, officia, et beneficia non suis temporibus, et absque Cardinalium consilio ad quorumdam suggestionem contra statuta praedecessorum suorum, et consuetudinem Curiae Romanae. Ad haec etiam considerabat, quod ob haec a contemplatione divinorum animus ejus plurimum avertebatur. Gemens igitur de suae conditionis statu, persuasoque sibi, ut nonnulli referunt, fraudulenter ab aliquibus Cardinalibus, maxime ab eo, qui sibi succedere studuit, et perfecit: elegit ipse abjectus esse in domo Domini, et habitare secum; unde in conspectu Cardinalium et Populi celebrata prius Missa in Vigilia Sanctae Luciae anni ejusdem apud Neapolim resignavit Papatus oneri et honori, deponens ibidem Papatus insignia, et se exuens Papalibus ornamentis, exemplum tantae humilitatis et abjectionis voluntariae relinquens posteris, a nullis, ut reor, aut paucissimis imitandum. Unde Unde non tam suam electionem, quam resignationem admirati sunt universi. Fertur ante Papatum et post miraculis claruisse. Quod si dicatur miraculum, unde mirantur homines, quod rarum est et insolitum evenire, miraculosa ejus resignatio Orbi proponitur in exemplum. Hic igitur professionem suam fugere nolens, laetere, et redire ad eremum disposuit, sicut prius. Clam igitur assumto humili habitu, profectus est peregre. Sed a Bonifacio, qui sequenti sie, scilicet in festo Luciae, fuit in Papam electus, studiose comprehensus in fuga, reducitur, et Abbati Montis Casini in custodia traditur. Siquidem Bonifacius, quod sibi et Ecclesiae accidere poterat, scandalum, si ab aliquibus memoratis Coelestinus pro Papa deinceps haberetur, sic evitare voluit. Quod quidem scandalum ex pluribus, quae tempore ipsius Bonifacii facta fuerunt, visibiliter timebatur, maxime quod aliquibus dubium videbatur, utrum Papa potuerit Papatui resignare, ex quo poterat schisma in Ecclesia generari. Super quo etiam Bonifacius ipse Constitutionem fecit expressam, quae habetur in Sexto, quod videlicet potuit Papa, et potest resignare Papatui. Verumtamen raro videmus, quod potentia haec sortiatur effectum. Detentus igitur Coelestinus apud Montem Casinum, non post multum latenter evasit. Unde Abbas velut improvidus in carcere trusus est apud Maltam in lacu Sanctae Christinae, ubi paucis diebus pane tribulationis et aqua amaritudinis supervixit afflictus. Coelestinus autem transfretare disponens, in Apuliam venit; et quum ibi aliquot diebus propter maris aestum moram contraheret, cognito ab Apulis summa reverentia recipitur, et ad eum multis confluentibus devote tractatur. Carolus vero primogenitus Caroli Secundi Regis, cognomento Martellus, mandante Patre, ut Papae applauderet, detentum duxit apud Anagniam, ubi tunc Papa Bonifacius residebat, quem Bonifacius in Castro Sulmonis, quod est in Campania, carcere mancipavit, in quo terminum vitae dedit IV. Calendas Junii. Eodem Anno idem Carolus cognomento Martellus, ejusque uxor animas exhalarunt. Fertur, quod Bonifacius ipse, dum eum teneret in vinculis, una dierum ipsum visitavit, quaesivitque ab eo, qualiter sibi esset. At ille inter cetera responsionis verba sic ait: In Papatu ut vulpes subiisti: regnabis ut leo: morieris ut canis. Nempe nec secus evenit. Sepultus est idem Coelestinus in quodam Monasterio sui Ordinis, quod dicitur Sancti Antonini, videlicet in Ecclesia retro Altare Anno Domini MCCCII. vel III. Et quum, ut dictum est, in vita et post mortem ferretur clarere et claruisse miraculis, de ejus Canonizatione tempore Clementis Papae V. apud venerabiles viros in Curia fuit sermo habitus de ejus Canonizatione, fuitque propositum aliquoties in Consistorio coram Papa publice et privatim. Tamdem fide de miraculis facta, sub nomine Sancti Petri Confessoris Sanctorum Confessorum Catalogo fuit annotatus Anno Domini MCCCXIII. a transitu ejus Anno X. vel XI. fuitque instituta ejus celebritas XIV. Calendas Junii, qua die transivit ex hoc Mundo. De eo etiam dicitur, quod in Papatu adeo se gerebat despectum, ut vilem etiam equitaret asellum. Concessa quoque fuit in ipsius festivitatis die accedentibus ad ejus sepulcrum reverenter annuatim, ipsius suffragia petituris, quinque annorum et quinque quadragenarum; accedentibus vero singulis Annis intra ejusdem festi octavam, unius anni, et unius quadragenae de injuncta sibi poenitentia indulgentia gratiosa. Iste in Libello, qui intitulatur Malorum initium , est in figura Religiosi, habens videlicet cucullam, caput quoque clericali insignitum corona; falcem vero messoriam in manu dextra bajulat, et rosam in sinistra cum superscriptione hujusmodi: Coelestinus Papa V. Elatio, paupertas, obedientia, castitas, temperantia gastrimargia.

CAP. XLI. De Papa Bonifacio VIII. ex Chronicis.

Bonifacius hujus nominis VIII, abdicante se Coelestino Papatus officio, ipse die sequenti in Papam eligitur. Coepit Anno Domini MCCXCIV. Coelestino suo praedecessore vivente, seditque Annis VIII. mensibus IX. vel secundum alios VI. Vacavit Sedes diebus X. Hic fuit natione Campanus de Anagnia Civitate, prius nominatus Benedictus Gaitanus, qui primo Notarius Papae sub Innocentio V. et aliis gradatim fere omnibus in Curia functus officiis, Diaconus Cardinalis titulo Sancti Nicolai in Carcere Tulliano, Papa Martino promovente, ac deinde Sancti Martini in Montibus Presbyter Cardinalis tunc erat. Electus est ipse non invitus, non gemens. Persuasor enim fertur abdicationis Coelestini, quum vir esset omnium callidissimus, et vafer in omnibus ac prudens, longa et assidua in agendis solicitudine ac exercitatione. Multa irritavit acta per Coelestinum. Statuit festa Apostolorum, et Evangelistarium, et Doctorum quatuor Ecclesiae sub honore festi duplicis celebrari ab universali Ecclesia: quod ordinamentum fecit Anno primo sui Pontificatus. Anno vero Domini MCCXCVI. Villam Apamiensem in novam erexit Civitatem, primum in eadem Civitate Episcopum constituens. Duos Cardinales Romanos Jacobum et Petrum de Columna decapellavit, ac deposuit, privans eos omni Cardinalatus titulo, commodo, et honore. Sequenti quoque Anno Constitutionem edidit decretalem contra eosdem. Extra de Schismaticis, Ad succidendos . Hos tamen successor ejus Benedictus XI. reconciliavit ad Ecclesiae unitatem, non tamen restituit ipsos ad Cardinalatum, sed per hoc eos habilitavit. Sed Clemens V. ipsius Benedicti successor eos ad Cardinalatum restituit. Durissime illos persequutus fuit Bonifacius ipse, et sine ulla misericordia eos exulare coegit, dum vixit; fuitque tam severe persequutio, ut vix reperirent latibulum, quo effugerent manus ejus. Castra eorum et aedes diripuit. Nonnulla tradidit Ursinis, ut eis faceret hostes, et multa alia eis gravamina irrogavit. Venientes ad ejus misericordiam supplices nigris vestibus, nudo scilicet capite et pedibus, et cingulos ad collum ferentes, ac de se ostentationem Populo facientes, spretis lachrymosis eorum confessionibus atque precibus, velut aspis surda, non est misertus eorum; unde et ipse postmodum non dormitantibus Columnensibus immisericordem et miserabilem habuit finem, ut infra dicetur. Ludovicum quodam Francorum Regem hujus nominis IX. transactis jam ab ejus obitu Annis XXVII. et hoc prius multoties a praedecessoribus ventilato et discusso, canonizavit in Sanctum, III. Idus Augusti Anno Domini MCCXCVII. Sextum Librum Decretalium, opus quidem utile, quum in eo multa dilucidentur dubia et obscura, et de novo necessaria ordinentur, quae conflari, et ordinari fecit per tres solemnes et peritos viros, edidit, publicavitque praedicto Anno V. Nonas Martii, Pontificatus sui Anno IV. Celebritatem de Corpore Christi fieri instituit mense Junio. Indulgentiam peccatorum plenam concessit Anno Domini MCCC. omnibus visitantibus limina Apostolorum Petri et PauliRomae, et facientibus ibi quindenam intra Annum centenarium; statuitque eamdem Indulgentiam in omni Anno centenario ab omnibus visitantibus eadem sacra limina sic haberi. Unde factus est ad Urbem ipsam ex omni fere natione Christiani Populi concursus mirabilis virorum pariter et mulierum, nobilium et plebejorum, ex quorum oblationibus Papa ipse maximam congessit pecuniam. Fuit autem hujusmodi Indulgentiae forma. ,, Bonifacius Episcopus servus servorum Dei. ,, Ad certitudinem praesentium et memoriam ,, futurorum. Antiquorum habet fida relatio, ,, quod accedentibus ad honorabilem Basilicam ,, Principis Apostolorum de Urbe concessae ,, sunt remissiones magnae, et Indulgentiae ,, peccatorum. Nos igitur, qui juxta officii nostri ,, debitum salutem appetimus et procuramus ,, libentius singulorum, hujusmodi remissiones ,, et Indulgentias omnes et singulas ratas ,, et gratas habentes, ipsas auctoritate Apostolica ,, confirmamus et approbamus, ac etiam ,, innovamus, et praesentis scripti patrocinio ,, communimus. Ut tamen Beatissimi Petrus et ,, Paulus Apostoli eo amplius honorentur, quo ,, ipsorum Basilicae de Urbe devotius fuerint a ,, Fidelibus frequentatae, et Fideles ipsi spiritualium ,, largitione munerum ex hujusmodi ,, frequentatione magis senserint se refectos: ,, Nos de omnipotentis Dei misericordia et eorumdem ,, Apostolorum ejus meritis et auctoritate ,, confisi, de Fratrum nostrorum consilio, ,, et Apostolicae plenitudine potestatis, omnibus ,, in praesenti Anno MCCC. a Festo Nativitatis ,, Domini Nostri Jesu Christi praeterito proxime ,, inchoato, et in quolibet Anno Centesimo sequuturo ,, ad Basilicas ipsas accedentibus reverenter, ,, vere poenitebunt et confessis, vel ,, qui vere poenitebunt, et confitebuntur, in ,, hujusmodi praesenti et quolibet Anno Centesimo ,, sequuturo, non solum plenam et largiorem, ,, immo plenissimam omnium suorum concedimus ,, veniam peccatorum. Statuentes, ut ,, qui voluerint hujusmodi Indulgentiae a nobis ,, concessae fore participes, si fuerint Romani, ,, ad minus XXX. diebus continuis, vel interpolatis, ,, et saltem semel in die: si vero peregrini ,, fuerint aut forenses, modo simili diebus ,, XV. ad Basilicas easdem accedant. ,, Unusquisque tamen plus merebitur, et Indulgentiam ,, efficacius consequetur, qui Basilicas ,, ipsas amplius et devotius frequentabit. Nulli ,, ergo etc. Si quis autem etc. ,, Datum Laterani XIV. Kalend. Martii, ,, Pontificatus nostri Anno VI”. Fecit praeterea Concilium Romae Kalendis Novembris MCCCIII convocans omnes Praelatos, et Doctores Theologiae et Juris Canonici ac Civilis, nec non Regnicolas de tota Francia et Franciae Regno, omnibusque privilegiis et gratiis Regibus Francorum a Sede Apostolicae indultis, simultate inter ipsum orta et Philippum hujus nominis V. Franciae Regem, privavit eumdem. Multis tandem coruscationibus contra Regem ipsum praeviis, pluvia nulla apparuit fructum ferens. Successor quoque illius, Benedictus nomine, eidem Regi omnia restituit et concessit. Verumtamen Bonifacius ipse adeo erat contra Regem ipsum implacabili animo motus, ut in ipsius Regis odium foedera inierit cum Adalberto Duce Austriae tunc Rege Romanorum, ipsumque in Regem et in Imperatorem confirmaverit, eumque vocaverit Romam venturum, ac ab eo percepturum Imperii diadema, dissimulans qualiter admiserit Anno Quarto sui Pontificatus Legatos ejusdem Adalberti Regis. Quibus, quum ei denuntiarent, Regem ipsum Adalbertum ad Romanam Sedem velle accedere, coronam de more sumturum, animose responderat: illum non esse legitime electum, et indignum Imperio, quod erga Dominum suum Adulphum olim Romanorum Regem scelere bellum acceperat, ac proditione occiderat. Sedens etiam idem Bonifacius in solio armatus, cinctus ensem, et caput diadematum, stricto dextra capulo ensis accincti dixerat: Nonne possum Imperii jura tutari? ego sum Imperator. Miserat etiam per Apostolica scripta omnibus Praelatis Germaniae, ut ipsi Adalberto hosti Ecclesiae bellum inferrent. Sed novissimis subortis odiis, vetera fuerant abdicata; et nisi captione et morte fuisset praeventus, licet mirabilia fecerit in vita sua, mirabiliora fecisset, quae tamen in fine mirabiliter defecerunt. Fuit enim captus Anagniae propria Civitate in Vigilia Nativitatis Virginis, quae est dies VII. mensis Septembris; aurumque nimis sitiens, aurum ibidem perdidit et thesaurum. Simultatis autem causa inter ipsum Papam, et Regem fuisse fertur hujusmodi. Venientes siquidem Nuntios et Ambaxiatores Regis ejusdem ad Romanam Curiam ipse Bonifacius Papa interdum conviciis et verbis tumidis pertractabat, et inter cetera sciscitabatur ab eis, a quo Rex Regnum Franciae teneret, et quod prorsus erat expediens, ut vel a Papa, vel ab Imperatore illud recognosceret. Tamdem post multa Regem ipsum privilegiis omnibus, ut dictum est, privavit, et Regem Adalbertum in Regem et Imperatorem confirmavit, Regnum Franciae sicut et alia Regna eidem subjiciens. Rex vero Philippus ex his in supremam excandescens iram, Concilium omnium Praelatorum Regni Franciae congregavit, ibique publice asserendo proposuit, Bonifacium ipsum esse simoniacum, haereticum, et homicidam, nec Papatus fungendi officio dignum, et sibi non esse parendum. Haec autem omnia certis allegationibus et rationibus demonstrans, singulos accersivit Praelatos, eisque praecepit, ne ipsi Bonifacio tamquam Papae intenderent, aut obedirent, sed potius eum tamquam schismaticum, simoniacum et homicidam prorsus evitarent, et quod eidem Regi in hoc adhaerent et assisterent fideliter et omni posse eorum. Super quibus etiam promissionem et juramentum exegit a singulis, ac etiam sub propriae manus uniuscujusque subscriptione recepit, Archiepiscopo Burdegalensi dumtaxat excepto. Hic vocabatur Bertrandus de Gotho natione Vasco, cui ipse Bonifacius Archiepiscopatum Burdegalensem contulerat, et qui postea fuit Papa, vocatus Clemens V. Hic ob Regis timorem, a cujus voto in praemissis discrepabat, sumto militari habitu clam Regnum exiens ad Curiam Romanam properavit, in quo itinere, dum per Lombardiam transiret, veniens Ast, in Conventu Fratrum Praedicatorum divertit, ubi tunc erat Prior Frater Isnardus Papiensis, cui dum Archiepiscopus rem aperuisset, multa eum hospitalitate suscepit. Et demum quia se Regis indignationem timere dicebat, et ne ipsum in itinere intercipi faceret, idem Prior in habitu Fratrum usque ad loca tuta Archiepiscopum ipsum comiter et benigne conduxit, quem postmodum Archiepiscopus ipse Papa creatus collatae hospitalitatis non immemor, nec ingratus, Antiochenum Patriarcham instituit, et postmodum Episcopatus Papiae administrationem sibi concessit ad vitam. Quum autem pervenisset ad Papam, aliquandiu ibidem moram contrahens multam gratiam in conspectu Papae, et Cardinalium, ac etiam affinium Papae, notitiam et familiaritatem ac benivolentiam acquisivit. Mortuo tamdem Papa Bonifacio, interventu quorumdam Praelatorum et nobilium, restitutus est ad gratiam Regis Philippi, ex cujus postmodum interventu, et ex contracta familiaritate ac benivolentia Cardinalium et aliorum Curialium ad Papatum pervenit: a quo quum esset apud Viennam, ubi Concilium celebrabat, requisitum fuit ex parte dicti Regis cum instantia vehementi, quod ossa quondam Bonifacii Papae exhumari faceret, et tamquam haeretici incendio tradi. Non tamen id fuit admissum certis ex causis. Qualiter autem Bonifacius ipse captus fuerit, paucis his conseritur verbis. Die quidem praedicta mensis Septembris VII. Sarra de Columna, et........ Miles Regis Franciae tractatu habito cum illis de Zeccano, de Albano, de Supino, de Structula, et pluribus aliis potentibus de Campania cum illis de Aginulfo, de Anagnia, et aliis terrae Nobilibus, paululum post mediam noctem introductis in Civitatem Anagniae, ubi Papa residebat, clam omnibus militibus et peditibus, quos potuerunt adunare, in maxima siquidem quantitate, insultum ex improviso fecerunt in Papam et in Nepotes ipsius. Quod quum Curiales et reliqui cives Anagniae persensissent, viribus et animis contabuerunt, eo maxime quod non solum omnes portae Civitatis et passus, sed etiam aliquorum Cardinalium aedes subito fuerant per aggressores munitae. Facto igitur proelio contra domos Papae et Nepotum usque ad horam meridiei, et Papa fere a suis omnibus derelicto, immo quasi omnibus familiaribus suis factis contra eum adversis, tamdem Palatium ejus captum est, et omnes ejus Nepotes, excepto Francisco Cardinali, et Comite Fundi, qui clandestine fugierunt. His cognitis Papa paucis eum concomitantibus dixit: Aperite mihi portas camerae, quia volo pati martyrium pro Ecclesia Dei. Et statim Cruce de vero Ligno coram oculis suis posita, apertis portis, invenerunt eum extenso collo supra Crucem. Quos dum vidisset, intrepide ad eos loquutus ait: Venite amputare mihi caput, quia martyrium pati volo. Ipsi vero manus non injecerunt in eum, sed tamen in arcta eum detinuerunt custodia. Post haec spoliaverunt Ecclesiae thesaurum a Constantini tempore congregatum. Spoliaverunt etiam Petrum Hispanum, Theodoricum de Urbe-Veteri, Fratrem Gentilem Cardinalem, ac Nepotes Papae omnibus rebus eorum. Papam autem detinuerunt, multis eum conviciis lacessentes, quibus magnanimitatem et constantiam semper ostendit. Nepotes ejus ducti fuerunt ad aedes illorum de Aginulpho. Post haec Lucas prosapia de Flisco Cardinalis, cognito, quod hujusmodi excessus Populo Anagniae displicebant, quamvis ad eos perpetrandos nobiles sequuti fuissent ut pecudes, grandem conscendens equum cum universa ejus familia, multisque vexillis, auxilium popularium invocans, ad Palatium Papae accessit, et quum magna Populi caterva sumtis armis eum sequuti fuissent, facto virili aggressu contra eos, qui detentum Papam conservabant, et alios, qui Urbem intraverant, ipsos de Civitate expulit, sicque Papa cum Nepotibus restitutus fuit pristinae libertati. Et Cardinales, qui fugerant, et omnes latitantes apparuerunt securi. Magna quoque thesauri Ecclesiae dispersi portio recuperata fuit. Circa vero vesperarum horam, procurante Fratre Nicolao Episcopo Ostiensi, qui postea Papa factus dictus est Benedictus, Papa cum Cardinalibus colloquium habuit, et ad instantiam Populi pro reconciliatione Nobilium Anagniae rogantis, mittens pro eis, misertus est eorum, et omnem remisit eis injuriam et offensam, ac etiam aliis, qui fuissent culpabiles de praedictis excessibus. Et hoc modo facta fuit pax inter Papam et Nepotes, ac Nobiles de Anagnia supradictos. Post haec Romam veniens tricesima quinta dia a captione sua in lecto doloris et amaritudinis, positus inter angustias spiritus, quum esset corde magnanimus, exspiravit V. Idus Octobris. Sequenti vero die fuit in tumulo, quem sibi vivens ex marmoreo lapide et opere sumtuoso praeparari fecerat, positus in Ecclesia Sancti Petri. Alia die facies imaginis Beatae Virginis, quae ex candido marmore sculpa in testudine monumenti erat, nigerrima apparuit; et quod divino contigerit miraculo, per hoc indicatur, quia postmodum albefieri non potuit ulla appositione colorum. Morte sua verificatum patuit quod praedixisse fertur Coelestinus de eo, quum ad ipsum videndum in carcere accessisset; inquit enim: in Papatum ut vulpes subiisti, regnabis ut leo, morieris ut canis. Fertur enim, quod prae indignatione animi vehementi in ipsis mortis angustiis brachia corrodebat, ut canis. Hic est Bonifacius, de quo Magister......... hos versus composuit. Nomina bina bona tibi sunt, nisi verteris illa: Papa Bonifacius nunc, et quondam Benedictus A te tibi nomen est bene fac, bene dic Benedicte. Sed haec convertens, male fac, male dic maledicte. (*) Hic est, qui Guidonem de Monte-Feltro strenuum ducem bellorum, quum abdicatis jam seculi pompis Ordinem Minorum fuisset ingressus, solicitavit, ut deposito habitu dux belli esset contra Columnenses, et pollicitus fuit ei plurima, allegans ei, quod multum mereretur obedientia sui, maxime quod contra haereticos ageret. Qui quum constantissime recusaret id se facturum, dicens, se Mundo renuntiasse, et jam esse grandaevum, Papa respondit: Doce me saltem hostes illos subigere, qui talius es peritus. Tunc ille ait; Plurima eis pollicemini: pauca observate. Quod et fecit. Iste Bonifacius Papa figuratus est etiam in Libello, qui intitulatur Initium malorum , in hunc modum: mithram quidem habet et chlamydem, et post faciem duo capita crinita et redimita coronis. Est etiam ibidem vaccae figura erecta, dentibus dextrum humerum ejus mordens: superscriptionem vero habet talem. Bonifacius Papa VIII. Hypocrisorum destructor. Sequitur de ceteris eventibus, quae Adulfi Regis Romanorum et Bonifacii hujus Papae temporibus contigerunt.

CAP. XLII. De formidabili terraemotu apud Urbem Reate, ubi erat Curia Papae.

Hujus Papae Bonifacii anno IV. qui fuit Annus Domini MCCXCVIII. eodem Papa ac universis Cardinalibus orto jam Sole convenientibus in unum ad Missarum solemnia in Majori Ecclesia Reatina, dum forent circumamicti Pontificalibus ornamentis, prima Dominica de Adventu, in qua de more Romanae Ecclesiae cantatur Evangelium: Erunt signa in Sole et Luna et Stellis, et in teris pressura gentium: nullo turbati temporis imminente praesagio, ecce subito magnum immisit undique terraemotus, qui totius Civitatis ambitum et terrae concentrum concussionis malleo feriens, videbatur ipsam Ecclesiam totam in ruinam debere convertere, ac Civitatis ipsius abyssum eviscerare profundam. Unde multitudo, quae in Ecclesia convenerat, perterrita et stupefacta mortaliter, ut imminentis vitaret periculi sortem, cursitat hinc inde per Ecclesiae angulos, et semiviva ad tremulos muros cohaeret. Tamdem Summus Pontifex sursum erigens oculos, et manus in coelum attollens, de solio surrexit, et conversis in fugam pedibus foras cum toto Populo exivit illaesus. Et quia stare sub periculo erat Deum tentare, extra Civitatem ad loca declinavit minora. Sed audito, quod multa et magna Civitatis aedificia corruerant, sub tecto pernoctare suspectus, sub patentis aetheris spatio trahere moram disposuit. Cardinales quoque nonnulli in campis ultra muros Civitatis castrametati sunt. Tamdem Civitate quarta vice vibrata, reliqui, qui remanserant, attoniti e Civitate fugiunt pedites, non curantes domicellos habere praeambulos phaleratos, non exspectantes equos, nec capellos rememorantes suis imponi capitibus. En tota terra tremuit: casa quaelibet ruinam minabatur: dispendium ululabat omnis caro, et omnis homo fugiebat; tota plangebat vicinia; murmur in Populo reboabat, nihilque demum restabat, nisi Deus in adjutorium, et Miserere mei Deus. Podium Vasconis a Civitate ipsa quinque milliaribus distans funditus eversum est, et in momento ultra CL. habitatores ipsius hujus ruinae causa oppressit. Cives et habitatores Reatinae Civitatis innumeros sustulit talis occasio. Hoc autem ideo rememoratione dignum est, et per consequens utile, ut si modernis temporibus simile contigeret, non tendant mortales pestem fugere, sed fugare; non de pedum levitate, sed de precum facultate confidant, illud semper Davidicum memoriae retinentes: Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades; si sumsero pennas meas diluculo et habitavero in extremis maris, non effugiam, Domine, manus tuas.

CAP. XLIII. De clade Venetorum apud Portum Layacii.

Anno Domini MCCXCIV. qui fuit annus primus Regis Adulphi, dum quidam Januenses mercatores ad partes Romaniae pergerent cum XVIII. Galeis, et duobus Lignis octuaginta remigum, cognito quod Veneti naves tres Januensium pretiosis onustas mercibus ceperant, et multa enormia in pluribus locis contra Januenses egerant, zelo patriae animati, statim depositis mercibus apud Peiram, electo sibi in Admiratum nobili viro Nicolino Spinola, concivibus suis passis injuriam sunt profecti subsidio. Quumque duos Fratres Ordinis Minorum praemisissent ad Capitaneum Venetorum, quod Januenses cum navibus et rebus eorum treugarum tempore captos dimitterent, Veneti in sua multitudine confidentes, habebamt enim Galeas XXVIII. et Ligna IV. octuaginta remigum, non solum nolle restituere responderunt, sed ad expugnandas Januensium Galeas hostiliter properarunt. Quo cognito Januenses, quum pauciores essent hostilibus, proelium declinantes, se in portu Layacii receperunt. At videntes stolium Galearum Venetorum contra se properantium, accinxerunt viriliter se ad pugnam, elongati a portu. Et ecce victoria insperata Januensibus subsequuta est; nam diu acriter propugnato, debellati tamdem et capti sunt Veneti, et XXV. ex Galeis eorum mercibus pretiosis onustis. Reliquae tres fugae praesidio evaserunt; qua strage Veneti confusi, et cordibus effecti timidi, conati sunt illatam injuriam emendare. Catalanos enim et Siculos, Tarvisinos et Paduanos, Ferrarienses et Cremonenses in eorum auxilium convocant precibus, et promissis sibi confoederare pertentant. Nautas et bellatores conducunt; Galeas de novo instruunt: arma et cetera necessaria bellicis actibus componunt, et praeparant. At Januenses ex adverso opportune se ad defendendum viriliter praeparant. Inter haec quum ad aures Papae Bonifacii ista pervenissent, Legatos ad Civitatem Januae et Venetiarum direxit, mandans etiam per literas Apostolicas, ut unaquaeque Civitas Ambaxiatores ad eum cum pleno mandato dirigerent; treugas quoque inter utrasque Civitates indixit. Quumque ad Papae venissent praesentiam, diu in Curia morati sunt; et quum Papa circa pacem Caroli II. et Siculorum esset plurimum occupatus, Veneti ad propria sunt reversi. Januenses quoque considerantes treugas exspirasse, et negotium protelari, etiam recesserunt. Tamdem post multos apparatus utriusque partis et legationes magnificorum verborum hinc inde directas, eorum tonitrua et coruscaiones nullae pluviae sunt sequutae. Conradus Auriae, et Conradus Spinola eodem tempore Anno scilicet Domini MCCXCV. creati sunt Capitanei Populi Januensis, unde seditio Civitatis extincta fuit, et quievit a proeliis, in quibus fuerat mensibus ferme duobus. Sequenti Anno Veneti, congregato stolio Galearum Peiram civitatem Januensium juxta Constantinopolim ceperunt, et Fogiam Benedicti et Emmanuelis de Zachariis Civium Januensium destruxerunt. Magister Thaddaeus Medicorum magister obiit Bononiae hoc tempore, Anno videlicet Domini MCCXCIV. et apud Ecclesiam Fratrum Minorum conditus est sepulchro.

CAP. XLIV. Qualiter Guido Comes de Monte-Feltro se seculo abdicavit.

Guido Comes de Monte-Feltro Anno Domini MCCXCVI. strenuus dux bellorum olim adversus BononiensesForliviensis conductor belli, et post Pisanorum clades rerum reparator eorum, depositis honoribus seculi. Ordinem Beati Francisci ingressus est, in quo terminum vitae dedit. Hunc cum instantia solicitavit Papa Bonifacius, ut deposito habitu dux belli esset contra ColumnensesRomanos, ut supra dictum est in gestis ejusdem Papae.

CAP. XLV. De seditione inter Papam et Columnenses.

Anno Domini MCCXCVII. magna Roma seditio orta est inter Bonifacium Papam, et duos de Columna Cardinales Jacobum et Petrum, quibus mandavit, ut pileos deponerent Cardinalatus insignia, quos, quum non parerent, ac ceteros Clericos ejusdem generis privavit Ecclesiasticis beneficiis et honore. Palatia eorum in Urbe dirui fecit. Castella eorum impugnari jussit: victa, dirupta tradita sunt Ursinis, ut faceret eos Columnensibus hostes. Quae subigi non potuerunt, passa sunt populationem agrorum. Seditionis causa et res diversimode fertur, sed haec verificatur testimonio majori. Orta siquidem dudum simultate gravi inter ipsum Bonifacium Papam tunc Cardinalem vocatum Benedictum, cognomine Gaitanum, et Jacobum ac Petrum de Columna Cardinales, ipse tunc Benedictus Cardinalis propter Columnensis prosapiae sublimitatem et potentiam de pari non ausus contendere, et multa ob haec convitia sub dissimulatione tolerans, tamdem cum ipsis pacificatus est, et in amicitiae robur fuerunt parentelae contractae. Semper tamen Benedictus ipse, utpote vir vafer et magni cordis occultum convitiorum gerebat in pectore vulnus, quod in temporis processu detexit. Nam promotus mirabili vaframento ad Apostolatus apicem per abdicationem Coelestini, super qua promotione pariter Columnenses et Ursinos sibi habuit assistentes, quum tamen ad utrosque dispari voto afficeretur quamquam occulte, quum Cardinalatus fungeretur officio, coepit tunc latentis dudum odii in Columnenses signa detegere. Nam licet promotionem ipsius ingenti fuissent amplexi laetitia, et maximis eam applausibus praevenissent, ipse nihilominus ut erat homo pertinax et implacabilis, nullis eos honoribus seu gratiis promovebat, sed novercaliter potius pertractabat. Quod dum Columnenses hoc adverterent, et his indiciis patenter cognoscerent sibi quae in eum gesserant deperiisse, coeperunt tumefactis animis in propatulo ejus ingratitudinem detestari. Sicque in eos indignatio animi efferbuit, ut ad reales offensiones ejus etiam manus injicerent. Sciarra quidem Columnensis prosapiae, nacto sibi loco et tempore, thesaurum, quem idem Bonifacius ad se perduci faciebat, et quem in Cardinalatu congesserat, manu violenta surripuit; cujus excessus causa Bonifacius corde tumefactus in tantam excanduit iram, non solum adversum dictum Sciarram, verumetiam adversus praefatos Cardinales, et universam eorum stirpem, quod processus jam dictos et alios durissimos fecerit, inserens in eisdem, dictos Cardinales de Columna fuisse omnium incentores. Ex quibus vulnera, caedes, direptiones, et alia infinita sunt mala sequuta.

CAP. XLVI. De Eduardo V.Anglorum Rege.

Eduardus hujus nominis V.Anglorum Rex supradicto Anno regnare coepit, regnavitque annis........ Hic fuit Eduardi IV. filius, vir fortissimus, corpore formosus, et similis multum patri, sed nimium capiti suo potius, quam aliis sapientoribus credens. Comitem Lincastri, et Comitem Eufordis sibi rebellantes armis edomuit. Sed a pluribus fertur, quod Comitem Lincastri sub spe deditionis ad eum venientem suscepit, et ei promissionis foedus non servans, ipsum Comitatu deposuit, et postmodum vita privavit.

CAP. XLVII. De Adalberto Duce Austriae Rege Romanorum.

Adalbertus Dux Austriae filius quon. Rodulphi Regis, mortuo Adulpho Rege, electus est ab Electoribus Imperii Aquisgrani in Regem Romanorum Anno Domini MCCXCVIII. qui fuit ab origine Mundi secundum Ecclesiam sex millia CCLVII. et regnavit annis X. Hic, ut dictum est, Rodulphi quondam Regis Romanorum primogenitus fuit, qui quum Adulpho Regi praedecessori et tunc domino suo obedire contemneret, tamdem bello contra eum suscepto, Adulphus magis viribus quam consilio utens, proelio occubuit, et sic Adalbertus victor est electus in Regem. Qui Anno sequenti misit solemnes Legatos ad Bonifacium Papam nominis hujus VIII. denuntiantes, quod ad eum volebat accedere, ab Apostolica Sede coronam de more sumturus; quibus Papa respondit, illum non esse electum legitime, et indignum Imperio, qui erga dominum suum scelere bellum cepit ac proditione occiderit. Et sedens in solio armatus et cinctus ensem, habensque in capite Constantini diadema, stricto dextra capulo ensis accincti, ait: Numquid ego Summus sum Pontifex? Nonne ista est Cathedra Petri? Nonne possum Imperii jura tutari? Ego sum Caesar: ego sum Imperator ; eosque talibus verbis dimisi. Deinde ......... Episcopum Nepesinum, et successive Episcopum Anconitanum Ordinis Minorum in Germania misit, per quos mandavit cunctis Praesulibus, ut bellum inferrent Adalberto indigno Electo, hosti Ecclesiae. Quod et fecerunt. Sed ipse Adalbertus divisis copiis suis singulos Episcopos sibi bello infestos protrivit atque subegit. Postmodum gravi suborta discordia inter Regem FrancorumPhilippum hujus nominis V. et ipsum Papam Bonifacium, idem Papa cum eodem Adalberto foedera iniit, eumque in Regem et Imperatorem confirmavit, eidem subjiciens Regnum Franciae, sicut alia Regna, ac privans eumdem Regem Philippum omnibus privilegiis et gratiis hactenus per Sedem Apostolicam Regibus Francorum concessit. Quae tamen postmodum Benedictus Papa ei restituit et concessit, vocavitque ipse Bonifacius eumdem Adalbertum, ut ipse Romam veniret, Imperii ab eo diadema sumturus. Attamen Papa interim captus fuit, et paulo post, quum relaxatus fuisset, dolore et angustia occubuit, et sic Adalbertus Imperiali benedictione et diademate caruit. Regnavitque tantum apud Theutonicos, qui et hunc finem sortitus est. Erat ei nepos fratris sui filius, qui in Rheno necuit, nomine ...... Qui quum Regem patruum multis precibus et assiduis flagitaret, ut paternae substantiae portionem sibi debitam jure naturae concederet, et assignaret eidem, Rex nepotis preces verbis solum admittens, semper tamen protelabat effectum. Nepos tamdem de suis semper frustrari petitionibus cernens, et quod nec legitimam, nec illegitimam hereditatis partem concedebat eidem, unde cogebatur non secundum sui status decentiam vivere, tactus dolore et indignatione pariter cordis intrinsecus, instinctu etiam quorumdam Principum motus, quibus Rex erat invisus, quum avidissimus et importunus nimium esset in perquirendo et exigendo Regalia et Imperialia jura, cum nonnullis in necem patrui conspiravit. Nacto itaque sibi loco et tempore, dum cum Rege equitaret supra Rhenum, conceptum animi dissimulans, et Rex navem intrasset, ut flumen transiret, ipse de industria cum conspiratis suis navi Regis se immisit. Equi quoque transvecti sunt. Quum autem ad aliam ripam fluminis attigissent, et egressi de navi Regem equum ascendentem fingeret se nepos in equo componere, exemto gladio Regem obtruncat, quem corruentem ad terram ceteri ensibus et equorum pedibus contriverunt; Anno Domini MCCCVIII. Kal. Maji. Hujusmodi autem Rege nece consumto, verificatum in eo apparet verbum illud Dominicum: Qui gladio feriet, gladio peribit. Occiderat enim, ut dictum est, Adulphum Regem et Dominum suum, contemnens ei parere. Occisus est autem et ipse a nepote, hereditatem debitam illi negans. Nepos ipse aufugit, et diu latuit exul et profugus. Tamdem fato eum trahente apud Pisas cognitus captus est, et ad Henricum Imperatorem, qui ibi erat, perductus. Qui, Imperatore mandante, in vincula conjecto, et humiliatis in compedibus pedibus ejus, squallore carceris et animi tristitia non multum post ultimum clausit diem. Reliqui complices a filiis Regis et propinquis severe persequuti, tamdem in quodam oppido comprehensi sunt, et gladiis trucidati. Hic Adalbertus Vicarium suum constituit in Lombardiae provincia, nobilem virum Matthaeum Vicecomitem Capitaneum Populi Mediolani, qui ab Adulpho similiter fuerat institutus. Sequitur de Romanis Pontificibus contemporaneis eidem Adalberto Regi.

CAP. XLVIII. De Papa Benedicto XI. qui fuit de Ordine Praedicatorum ex Chronicis.

Benedictus hujus nominis XI. regnante Adalberto in Papam electus est. Coepit Anno Regni ejusdem V. qui fuit Annus Domini MCCCIII. undecimo Kalend. Novembris, et sedit mensibus VIII. diebus XVII. vacavit vero Sedes mensibus X. diebus XXIX. Hic fuit natione Lombardus de Tervisio, prius vocatus Frater Nicolaus de Ordine Praedicatorum, qui humillimo loco natus, primo erudivit pueros in Grammatica. Alii dicunt, quod a primaevo juventutis suae Anno, scilicet XIV. Ordinem ipsum intravit, in quo religiose enutritus et conversatus, Lectos exstitit annis XIV. postmodum Prior Provincialis electus est in Lombardia, deinde Magister Generalis ejusdem Ordinis creatur, et de Magisterio in Cardinalem assumitur. Factus Episcopus Ostiensis, tamem ad Papatum promotus est. Sed dum Cardinalis esset, misit eum Bonifacius Papa Legatum in Hungariam. Factus igitur Papa denuntiavit excommunicatos publice, et in scriptis, et nominatim actores sceleris et captionis praedecessoris sui Bonifacii, et generaliter omnes sui complices. Reconciliavit praeterea ad Ecclesiasticam unitatem Jacobum et Petrum de Columna; non tamen restituit eos ad Cardinalatum, sed per hoc ipsos habilitavit, quos Bonifacius praedecessor ejus Cardinalatu privaverat. Simultatem quoque, quae suborta fuerat inter Regem FranciaePhilippum hujus nominis V. et ipsum Papam Bonifacium, sedavit et extinxit, ac privilegia, quibus Regem privaverat ipse Bonifacius, eidem Regi restituit et concessit, sicut antiquitus, praesentibus Nuntiis ejusdem Regis in Consistorio Perusii Anno Domini MCCCIV. qui fuit annus sui Pontificatus II. Caritativus fuit multum, et in Papatus officio Fratribus sui Ordinis, ita ut fere singulis Conventibus maxime Provinciae Lombardiae multa porrexerit subsidia caritatis. Duos sui Ordinis in Cardinalatu instituit, quorum unus Frater Nicolaus de Prato Episcopus Ostiensis. Et quum esset vir multis virtutibus praeditus, unum tamen in eo notatum est, quod videlicet fuerit adeo pertinacissime conceptionis, ut quod semel de aliquo in se conceptisset, sive in bonum, sive in malum, ab inde non posset avelli. Hic quum in prandio apud Perusium ficus primi temporis in magna quantitate manducasset, statim gravi correptus dolore ac aegritudine migravit a seculo. Fuit aliquorum opinio, quod ficus fuerint veneno infectae. Sepultus est autem in Ecclesia Perusina Nonis Julii Anno Domini MCCCIV. Ejus effigies in Libro, qui intitulatur Principium malorum , talis est: mithratus quidem et chlamydatus ante se habet ursae figuram, dextro ejus adhaerentis lateri, quae est sursum manus erecta et gemini catuli ubera ejus sugunt. Supra caput superscriptionem hanc habet: Benedictus Papa IX.

CAP. XLIX. De Papa Clemente V ex Chronicis.

Clemens hujus nominis V regnante Adalberto in Papam Perusii eligitur Nonis Junii Anno Domini MCCCV. qui fuit annus regni ejusdem Adalberti VII. et sedit annis VIII. mensibus X. diebus XV. et cessavit Papatus annis amplius quam duobus. Hic fuit natione Vasco, de loco, qui Vinhandrian dicitur, Burdegalensis Dioecesis, ex patre Beraudo Milite. Vocabatur autem prius Bertrandus de Goth, seu de Gotho, fueratque prius Convenarum Episcopus annis quinque, qui est in Vasconia ex suffraganeis Archiepiscopi Auxitani. Exinde transtulit eum Bonifacius Papa VIII. ad Sedem Burdegalensem Anno Domini MCCXCIX. ubi jam sederat Archiepiscopus annis fere sex. Recepto igitur suae electionis decreto in Burdegalia sede sua XI. Kal. Augusti, vocari Clemens voluit et elegit, fuitque Lugduni consecratus eodem Anno, XVIII. Kalend. Decembris. Anno primo sui Pontificatus fecit unam ordinationem decem Cardinalium in Lugduno XVII. Kalend. Januarii, et ibi restituit ad Cardinalatum Jacobum et Petrum de Columna, quos deposuerat Bonifacius Papa, et postmodum Benedictus XI. habilitaverat ad Cardinalatum. Aliam ordinationem etiam fecit Cardinalium VIII. apud Avinionem Sabbato in jejunio quatuor Temporum Adventus MCCCXII. ex quibus assumtus fuit ad Cardinalatum Jacobus de Civitate Caturcho, tunc Avinioni Episcopus, qui postmodum factus Papa dictus est Johannes XXII. Aliam fecit de Cardinalibus quinque Anno Domini MCCCXIV. Henricum praeterea Romanorum Imperatorem hujus nominis VII. et tunc Regem, mortuo Adalberto praedecessore suo, concorditer electum a Principibus in electione Romani Regis vocem habentibus, praesentato eidem Papae Clementi electionis suae decreto per solemnes Ambaxiatores Nuntios. et Procuratores Regis praedicti, Sigifridum videlicet Curiensem Episcopum, Amadeum Sabaudiae, Johannem Dalfini, Viennensem, et Albanensem, Comites, Guidonem de Flandria,Johannem Comitem de Saraponte, et Simonem de Narmilla Thesaurarium Metensem Anno sui Pontificatus IV. qui fuit An. Dom. MCCCIX. mense Julii, reputavit, nominavit, approbavit, decrevit et declaravit Romanorum Regem justitia exigente, ac fore idoneum sufficientem, et habilem ad dignitatem Imperialis celsitudinis obtinendam. Verum quum certis ex causis idem Papa non posset ad Urbem ad praemissorum exsequutionem personaliter se conferre, Arnaldo Sabinensi Apostolicae Sedis Legato, LeonardoAlbanensi, et Nicolao Ostiensi Episcopi, Francisco Sanctae Luciae in Silice, et Lucae Sanctae Mariae in Via-Lata Diaconis Cardinalibus, ipsius unctionis et coronationis exsequutionem commisit. Quod si non omnes exsequutioni possent interesse, quatuor, tres, duo aut unus ex eis eam nihilominus exsequi possent. Tre autem ex Cardinalibus ipsis ipsum Henricum Imperatorem coronaverunt Romae in Ecclesia Lateranensi, duobus aliis in itinere morte praeventis. Sed quum inter nonnullos fuisset orta quaestio de loco dicentes, quod de more coronari debebat in Ecclesia Sancti Petri, ad quam tamen accedere non poterat ex seditione suborta in ea Urbe per quosdam eidem Imperatori rebelles, Papa ipse super his consultus per Apostolica scripta quaestionem et omne dubium diremit, dicens: Placet et placuit: licet et licuit scilicet apud Lateranum coronatio fieri. Celebrata fuit coronationis solemnitas Anno Pontificatus ejusdem Clementis septimo in festo Apostolorum Petri et Pauli, qui fuit Annus Domini MCCCXI. Kalend. Octobris. Apud Viennam supra Rhodanum ordinavit Concilium, in quo residente Papa proposuit de agendis, videlicet de statu Ordinis Militae Templi, qui de infanda professione graviter culpabantur: item proposuit de passagio transmarino, necnon et de reformatione totius status Ecclesiae, et conservatione Ecclesiaticae libertatis. Fuit praeterea in eodem Concilio ex parte Regis Franciae Philippi hujus nominis V. per ipsius solemnes Nuntios requisitum, ut ossa quondam Bonifacii Papae exhumarentur, et etiam cremarentur tamquam haeretici. Non tamen requisitio fuit admissa, quae ideo fuit proposita, quia Bonifacius ipse eidem Regi multum fuerat adversatus, unde et grandis inter eos fuerat oborta simultas, ut dictum est supra in gestis ejusdem Bonifacii. Sequenti vero mense Martii, Feria IV. in hebdomada Sancta, XI. Kalend. Aprilis Anno Domini MCCCXII. idem Papa in privato Consistorio Ordinem Templariorum cassavit, et penitus annullavit. Anno quoque sequenti in praedicto Concilio, celebrata secunda sessione, cassatio dicti Ordinis fuit publice promulgata. Cassatus itaque et annullatus fuit Ordo ipse, et sublatus de medio Ordinum quantum ad statum et habitum atque nomen, anno ab ipsius Ordinis inchoatione CXCII. sive confirmatione ab Honorio Papa hujus nominis II. facta, Lothario II. imperante CLXXXIV. cujus restitutio soli Domino reservata. Causam autem privationis et cassationis dictorum Templariorum, et contra eos processum talem idem Clemens Papa suis literis assignavit, quas direxit Inquisitoribus haereticae pravitatis. Referebat siquidem in literis ipsis, fuisse ad aures PhilippiFrancorum Regis hujus nominis V. quod singuli Fratres ejusdem Ordinis in principio professionis eorum expressis verbis Dominum Jesum Christum abnegabant, et adorabant in suis Capitulis idolum, aliisque se nefariis immergebant, quae narrando ruborem ingererent. Et tamen idem Rex in quibusdam suis literis expressit videlicet, quod in ipso ingressu suique professione Ordinis ipsius Crucifixi ejus imagine suis conspectibus praesentata ter abnegabant, et ter spuebant in eum. Postmodum quoque exuti vestibus, quas in seculari habitu deferebant, nudi in Visitatoris praesentia constituti, qui eos ad professionem recipiebant, primo in posteriori parte spinae dorsi, secundo in umbilico, demum in ore, in humanae dignitatis opprobrium, juxta profanum sui Ordinis ritum, deosculabantur ab ipso. Post haec professionis suae voto se obligabant, quod alter alteri illius horribilis et tremendi concubitus voto requisitus se exponeret absque repulsa. Rex autem Philippus de Praelatorum et Baronum Regni deliberatione solemni, Magistrum majorem et alias singulares personas dicti Ordinis, quae tunc erant in ejus Regno, una die excussa et excogitata diligentia capi fecit ad requisitionem...... Inquisitoris haereticae pravitatis in suo Regno Ecclesiae judicio praesentandas, eorum bonis mobilibus et immobilibus diligenti custodiae assignatis, si dictus Ordo convictus legitime damnaretur, in Terrae-Sanctae subsidium deputandis, alioquin fideliter pro ipso Ordine conservandis. Deinde praefatus Magister, praesentibus majoribus personis Ecclesiasticis Parisius, Magistris in Theologia et aliis, corruptionem erroris abnegationis Christi in Fratrum professionibus contra primam institutionem Ordinis, instigante Satana, palam et spontanee est confessus. Quamplurimi etiam Praeceptores, Majores, et Fratres dicti Ordinis ex diversis Regni Franciae partibus, et aliqui etiam aliunde dicta scelera sunt confessi, veram tamen, et non simulatam se de commissis habere poenitentiam asserentes, prout hic idem Papa per literas dicti Regis se accepisse asseruit. Nonnullos insuper Fratres ejusdem Ordinis magnae generositatis et auctoritatis viros super pravitate jam dicta praefatus Summus Pontifex personaliter examinare curavit, qui dictum facinus abnegationis Jesu Christi in ingressu dicti Oridnis a se ipsis commissum sponte confessi sunt plenarie coram ipso; et adjecit unus ex eis, vidisse se quemdam Nobilem in praesentia ducentorum dicti Ordinis Fratrum aut plurium, ex quibus centum vel circa Milites erant ultra mare, videlicet in Regno Cypri, per eumdem Magistrum de Capitulo intra Terrae Templi receptum eodem Magistro jubente praedictum in sua receptione haereticum facinus commisisse. Ex praemissis itaque dictus Papa Clemens mandavit ipsis Inquisitoribus, quod prudenter, caute, et secrete omnes et singulos Templarios provinciarum suarum, et alios, quo in sua quisque Inquisitor provincia reperiret capi facerent, et eorum bona mobilia et immobilia, quae ad eos pervenirent, ejus et Apostolicae Sedis nomine custodiri et etiam detineri. Capti igitur fuerunt virtute Regis Franciae praedicti, saxitis bonis eorum, subito una die in Regno Franciae, III. Idus Octobris, in Festo Sancti Eduardi, Anno Domini MCCCVII. qui fuit Annus ejusdem Clementis secundus, et combusti ex eisdem quinquaginta quatuor una die; alia die quatuor: postmodum in Silvanecto novem; alii cremati in mense Maji MCCCX. Bona ipsorum Templariorum Papa ipse Fratribus Hospitalis Sancti Johannis Hierosolymitani concessit, qui et hodie possident. Dicitur autem, Papam, et Regem ex bonis ipsis Florenos ducenta millia percepisse. Ceteri Fratres, qui persequentium manus potuerunt effugere, relicto habitu in Orbe vagantur. Horum autem novitas non solum fuit mirabilis, sed et ad credendum difficilis. In praefato quoque Concilio idem Papa Clemens nonnullas constitutiones, quas cum pluribus aliis ordinari fecerat, promulgavit: in quarum una declaravit juramentum, quod ab Imperatore Henrico VII. eidem Papae et Romanae Ecclesiae fuit praestitum, et ab ejus successoribus praestabitur, existere et censeri debere juramentum fidelitatis. In alia vero declaravit, sententiam et processus omnes, et quidquid ex eis sequutum est, latam et factos per dictum Imperatorem contra RobertumSiciliae Regem, fuisse ac esse irritos et inanes. Ex his autem et aliis Constitutionibus decreverat fieri Librum unum, quem volebat Septimum Decretalium appellari. Verum quia Constitutiones illae nondum erant formatae ad plenum, nec excoctae et limatae ad purum, suspensae sunt, donec ex more ad Studia generalia mitterentur, fuitque dicti Libri Septimi publicatio quasi biennio protelata, ut medio tempore singula limarentur. Postmodum in festo Beati Benedicti Anno Domini MCCCXIII. idem Papa in Carpentorate, ubi erat Curia, fecit praedictum Librum coram se in Consistorio publicari, coepitque Papa exinde aegrotare, unde postmodum obiit. Et sic Liber ille, ut moris est, non fuit missus ad Studia generalia, nec expositus communiter ad habendum, sed involutus remansit, usque ad futuri successoris dispositionem. Successor autem ipsius Clementis, scilicet Johannes hujus nominis XXII. Doctoribus et Scholaribus Avinione commorantibus, ubi et ipse tunc Curiam Romanam habebat, communicandum ab eis Librum ipsum sub Bulla transmisit, mandans, ut ex eo usuri de cetero essenti in judiciis et in scholis, Anno scilicet secundo sui Pontificatus, qui fuit Annus Domini MCCCXVII. Kalend. Novembris. Coelestinum V. Papam, qui ante et post dictus est Frater Petrus de Murone, canonizavit Anno Domini MCCCXIII. Sublatus est tamdem Clemens iste Papa ab humanae sortis conditionis XII. Kalend. Maji Anno Domini MCCCXIV. apud Rocham-Mauram. Castrum Regis Francorum supra Rhodanum. Fuitque inde corpus ejus reportatum apud Carpentorate, ubi erat Cardinales. Sequenti mense de Carpentorate exportatum fuit in Vasconiam patriam suam, et sepultum in Ecclesia a se electa, quae dicitur Beatae Mariae de Fuzesta Dioecesis Vasatensis, ubi paulo prius Canonicos instituerat seculares in Villula nimis insigni, sed satis sterili et exili. Et quamquam vivens torrentem possideret divitiarum, sic tamen a domesticis suis moriens etiam vestimentis nudatus est, ut unicum tantum palliolum repertum sit, quo posset contegi corpus ejus, ut Religiosi, qui tunc aderant, postmodum retulerunt. Fertur etiam, quod ea nocte, qua mortuus est, sic fuit desertus ab omnibus, ut ex cereorum igne supra eum delapso pars corporis sit adusta. In vita tamen multum dilexit propinquos, et divitiis ac honoribus illos auxit. Contulit uni nepotum Comitatum Venusinum. Alium fecit Marchionem. Iste in Libro, qui intitulatur Principium malorum , suam etiam habet effigiem in hunc modum. Est enim chlamidatus et mithratus habens sub se vulpis figuram; supra cujus dorsum tria sunt ante faciem ejus erecta vexilla cum hac superscriptione. Clemens Papa V. Fuit autem vir magnanimus, auctor et cultor Romani Imperii, nec minus ceterorum Regum exaltator. Raros conventus cum Confratibus habens, locis abditis abstractus et solitarius mansit, ex quo fama contra ejus pudicitiam laboravit.