Informazioni sul Documento
Data del documento: 1250-11-07
Forma del manoscritto: copy
Testo del Documento
1250-11-07
Federicus Dei gratia romanorum Imperator semper augustus, Ierusalem, et Siciliae rex. Augetur erga excellentiam nostram, nostrorum fides et devotio subiectorum, cum benemeritis fidelibus nostris congruis beneficiorum largitionibus providemus..
Per praesens igitur privilegium notum fieri volumus universis fidelibus nostris tam presentibus quam futuris, quod nos attendentes puram fidem et devotionem sinceram, quam Fulco Ruffus, nepos Petri de Calabria marescalis nostri magistri, fidelis noster, erga excellentiam nostram habet, considerantes quoque grata et accepta servitia que culmini nostro semper exhibuit, et exhibere maiora poterit in futurum, Terram Sancte Christine et Casale Placanice que fuerunt quondam magistri Theodori philosophi ad manus Curie nostre rationabiliter devoluta cum omnibus iusticiis, pertinentis et omnibus rationibus suis, prout ea dictus magister Theodorus melius et plenius tenuit, quoad vixit videlicet de demanio in demanium, et que de servitio in servitium, eidem Fulconi et haeredibus suis in perpetuum de gratia nostra, et ex certa scientia duximus concedenda. Ita tamen quod tam ipse quam heredes ipsius ea a nobis et heredibus nostris teneant immediate, et etiam recognoscant, ac de eis debita, et consueta servitia prestare teneantur, viventes inde iure Francorum, videlicet quod maior natu exclusis aliis minoribus fratribus, et cohaeredibus succedat in eis inter eos nullo tempore dividendis
Ad huius autem nostrae concessionis memoriam et stabilem firmitatem praesens privilegium per Nicolaum de Brundisio notarium, et fidelem nostrum scribi et maiestatis nostrae sigillo iussimus communiri
Datum Fogie anno dominicae incarnationis millesimo ducentesimo quinquagesimo, mense novembris, nonae indictionis, imperante domino nostro Federico Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore semper augusto, Ierusalem, et Siciliae rege. Anno imperiis eius trigesimo secundo, regni Ierusalem vigesimo octavo, regni vero Siciliae quinquagesimo primo; feliciter amen
Extat antiquum sigillum pendentes in cera crocea et laqueo serico cum impressione effigi predicti Imperatoris Federici sedentis in trono maiestatis
Fidem facio † Ego Ioannes Antonius Iordanus notarius de Neapoli supradicta copia extracta esse a suo proprio originali privilegio ut supra firmato et signato et facta collatione concordat, tamen semper salva per signatum regio sigillo et originalis Domine Marie Ruffe Principisse supradicte, ac Comitisse Sinopoli et Nicotera
Adest sigillum