Informazioni sul Documento
Data del documento: 1322-0728
Forma del manoscritto: copy
Testo del Documento
Lettera Patente di Carlo l’Illustre, duca di Calabria e primogenito del Re Roberto d’Angiò con la quale si concede l’investitura feudale ai vassalli di Guglielmo di Sinopoli e si comunica il loro avvenuto giuramento.
1322-0728
Carolus IllustrisHierusalem, et Sicilie Regis Roberti Primogenitus Dux Calabrie, ac eius Vicarius Generalis Iustitiario Calabrie fideli Paterno, et nostro salutem, et dilectionem sinceram.
Sicut novis heredibus in feudis bonisquae feudalibus Literas nostras de assicurandis ipsis a Vassallis eorum investiture loco concedimus, sic quibus singulariter succedunt in eisdem pro eiusdem rationis instintu in earum Literarum suffraggio providentum. Sane Guglielmus Ruffus de Sinopulo Cambellanus, familiaris, et fidelis Paternus, et noster sua nobis expositione monstravit quod Bartholomeus de Busca Paternus fidelis, et noster tenens, et possidens immediate, et in capite a Regia Curia de novo dono in dicta vestra Provincia medietatem pro indiviso terre quam curia regia habuit in Veteri Brutiano, Guglielmo de Busca, eiusdem Bartholomei Patruo medietatem reliquam dicte terre pro indiviso similiter possidente) huiusmodi medietatem terre praefate cum hominibus, vassallis, iuribus, et pertinentiis suis omnibus vendidit, alienavit, et tradidit eidem Guglielmo de Sinopolo ementi pro se, et suis heredibus in perpetuum, pro certa pecunia quantitate prout continere dicitur in quodam scripto publico in se facto. Propterquod idem Guglielmus excellentie nostre supplicavit humiliter ut omni tempore huiusmodi medietatem eiusdem terre cum hominibus, vassallis, iuribus, et pertinetiis suis omnibus ex causa predicta iuste, et rationabiliter teneat, et possideat sic de assicurando eum ab hominibus, vassallis iuxta Regni consuetudinem mandaremus. Nos autem suis in hac parte supplicationibus inclinati, fidelitati vestre Vicariatus qua fungimur authoritate precissimus quantenus constito vobis prius de venditione, alienatione, et traditione predictis, et assensu nostro in hiis prestito, et qua ex causa premissa dictus Guglielmus de Sinopulo huiusmodi medietatem eiusdem terre cum hominibus, vassallis, iuribus, et pertinentiis suis omnibus in eadem vestra Provincia iuste, et rationabiliter teneat, et possideat ut praefatur, ac deinceps ab hominibus, et vassallis pro Domino Genitore nostro, et nobis fidelitatis debitum iuramento faciatis deinde ipsi Guglielmo de Sinopulo vel suo Procuratori, vel Nuntio ab ipsis hominibus et vassallis iuxta dicti Regni usum, et consuetudinem assicurationis debite sacramenta prestare, sibique intendi, et respondere de omnibus in quibus tenentur, et debent fidelitati Paterne et nostre cum iuribus aliis Regie Curie, et cuiuslibet alterius semper salvis.
Declaramus insuper tenore presentium, quod licet reggistris Curie de mandato nostro cum diligentia perquisitis compertum sit predictam terram concessam fuisse pro annuo valore Unciarum auri centum, et sub servitio quinque militum Regie Curie praestando, iuxta usum, et consuetudinem Regni huius, quia tamen ex fide digna informatione facta exinde in Regali Curia coram nobis constat ipsi Curie quod dicta terra in fronteriis hostium posita propter guerrarum discrimina depauperata est opibus, et solito incolarum numero diminuta, dictus emptor, et heredes eius pro tota terra prefata, non, nisi tantum de servitio duorum militum tenetur, donec terra ipsa ad statum reducatur pristinum servire ipsi Curie teneantur fieri faciatis tria publica consimilia instrumenta, quorum uno vobis retento, alio eidem Guglielmo tradito, trasmittatis tertium ad Regiam Curiam in Archivo ipsius Curie conservandum. Datum Neapoli per Ioannem Grillum de Salerno Iuris Civilis Professorem Locumtenentem Prothonotarii Regni Sicilie. Anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo secundo, die vigesimo octavo Iulii, quinte inditionis, Regnorum dicti Domini Patris nostri anno quartodecimo.