Informazioni sul Documento
Data del documento: 1325-06-25
Forma del manoscritto: copy
Testo del Documento
1325-06-25
Enricus Ruffus de Calabria, Sinopolis Dominus, Prudenti viro Nicolao Battellela habitatori Palitii Procuratori Bonorum suorum presentium, et per totum tenimentum Veteris Brutiani, et Palitii sitorum, de voto suo salutem et dilectionem sinceram.
Quia Viro nobili Domino Gulielmo Ruffo de Sinopolo, filio nostro charissimo, de nostra bona, et spontanea voluntate dedimus, tradidimus, et confirmamus, et suis heredibus in perpetuum omnia bona mea stabilia existentia in Prasiceto, Veteris Brutiani, et per totum tenimentum Palitii, videlicet terras dictas de Mancuso, terras que dicuntur de Gemello, Terras Prasiceti, et per totum tenimentum Palitii constitutas. Volumus et tibi expresse mandamus, ipsis statim receptis praesentibus apud Brutianum te conferas personaliter, et predictum Dominum Gulielmum filium nostrum, vel suum Procuratorem pro eo in bonis ipsis supra nominatis in corporalem possessionem bonorum ipsorum pro parte nostra investiatis per fustem.
Scriptum Sinopoli vigesimo quinto iunii octave inditionis.