Informazioni sul Documento
Data del documento: [1252 febbraio?]
Forma del manoscritto: copy
Testo del Documento
[1252 febbraio?]
Invitat rex Conradus studentes ad scolas quas statuerat in Salerno.
Profunda mente pensantes propensius inter multam curarum congeriem, quibus cor nostrum cogitur cogitare, qualiter hereditarium regnum Sicilie nostre ditionis pars nobilis pre ceteris mundi regnis posset nostris temporibus illustrari, summa cum deliberatione providimus pro regni decore, pro regnantis honore, pro regnicolarum commodis, ut artium et scientiarum quarumlibet in eo studium reformetur. Cumque noster animus secum ipse disceptarit interdum, ubi studium fundare predictum et eius sedem statuere deberemus, fidelem civitatem nostram Salerni amenitate situs, fertilitate rerum et habilitate loci singulariter refulgentem gimnasiorum hospitium, immo propriam domum eligimus ad eorum stabilem incolatum, ubi doctores et discipulos universaliter singulos et singulariter universos omni gaudere volumus privilegio libertatis, qua dudum per dominum augustum clare memorie dominum patrem nostrum in Neapolitano et Salernitano studio utebatur, preter illud quod eis favorem nostrum, honorem et gratiam pollicimur.
Invitamus vos igitur omnes hilariter, qui dogmatum titulis cupitis decorari, quod ad paratam vobis mensam scientie veniatis. O vos omnes, qui sititis haurire poculum aureum Heliconis2, venite libenter, venite Salernum, ubi sale sapientie vestros animos condietis! O vos, qui philosophiam adoptatis in matrem, ad eius currite larem, currite qui vultis eius in deliciis educari. Constat enim quibuslibet litteralem scientiam esse singulare gradarium ad virtutes, que de fastibus oneris ad fasces honoris, de fastidiis ad fastigia suos promovet possessores, de pauperibus divites, de rudibus eruditos et claros efficiens de obscuris. Quis igitur compos mentis libenter sibi non comparat incomparabiles scientie margaritas3? Quis nisi mentis inops ad vitem balsami, torpens accidia, non accedat, ut fructus inde colligat gloriosos? Tollatis moras, celeri pede protendentes ad scolas, ubi sic quilibet studeat, quod adiscat, ut per disciplinam postmodum honorem et commodum consequantur.