Doc. 21

Ed. di riferimento: Delle Donne 2010, doc. 20 pp. 129-130, Ed. precedenti: Baluze, I, pp. 483-484 (da P); MD, II, col. 1218 (da P); Schirrmacher, pp. 620-621 (da P); Silloge, p. 202, n. 174 (dal ms. P), Regesti: BF 4679; Z 4679, Ms.: P, c. 97r

[1259?]
Cristiano Amendola, Fulvio Delle Donne, Fulvio Delle Donne; Roberto Delle Donne
aracne ara50

Informazioni sul Documento

Data del documento: [1259?]

Forma del manoscritto: copy

Testo del Documento

Manfredi invita un doctor decretorum allo Studium , garantendo lo stesso trattamento e le stesse condizioni già riservate a maestri e studenti da Federico II.

[1259?]

Manfredus etc. magistro N. decretorum doctori1.

Inter alia decoris insignia, quibus regni nostri possessio preclara tripudiat, desideramus ibidem liberalium artium erudimenta concrescere et litteralis scientie munimenta florere, ut, sicut regnum ipsum pacis et iustitie complexione nunc fruitur et rerum opulentia naturaliter gloriatur, sic eiusdem incolas, quos ingeniorum nativa fecunditas ad consilia reddit alta conspicuos2, per doctrinale commercium articulus vive vocis efficiat utili transfusione peritos. Ad quod laudabiliter peragendum, scolis ubique per regnum particularibus interdictis, universale studium in civitate Neapolitana, consulta deliberatione prehabita, providimus reformandum.

De tua igitur fide et sufficientia laudabili testimonio perhibito coram nobis, te ad huius operis participium invitamus, fidelitati tue precipiendo mandantes, quatenus ad civitatem ipsam docturus in scientia decretorum et nobis exinde placiturus personaliter studeas te conferre, de munificentie nostre liberalitate securus, quod preter fructum favoris et gratie, quem a nobis propterea specialiter consequeris, consuetudines omnes et bonos usus, quibus umquam temporibus felicis memorie domini genitoris nostri doctores et scolares in studio ipso morantes uti et gaudere sunt soliti, faciemus tibi et aliis moraturis ibidem inviolabiliter observari.

Note

1 Forse si tratta diGuglielmo Nasone: cfr. R. Trifone,Un ‘doctor decretorum’cit., pp. 6-7.

2 Cfr. il doc. 13.