Informazioni sul Documento
Data del documento: [1240 circa?]
Forma del manoscritto: copy
Testo del Documento
Nel periodo del carnevale, il maestro Terrisio di Atina chiede scherzosamente agli studenti di offrirgli doni1.
[1240 circa?]
Vobis presentibus ex parte loquentis vitam cum laude.
Honestissima res est et omni laude dignissima ut egregiis doctoribus, qui adoperta misteria retegunt, omnis reverentia debeatur, non nuda vel sterilis, non vocalis, sed letis fructibus gratiosa. Hii sunt enim qui faciunt adesse bonum, qui perficiunt imperfectum, quibus tanquam veris opificibus sua debent opificia respondere, non aliter quam suo vinea plantatori.
Placeat ergo universis et singulis, ut magister Terrisius, cui nomen est terroris, ad cuius propositionis mensam2 cotidie, ut reficiamur, accedimus, nostris debeat deliciis recreari, quatenus sue fecunditatis ubera ulterius nobis exuberent et clausa problemata nostris sensibus facilius reserentur.
Est honestum et est bonum ut magistro fiat donum in hoc carniprivio, qui nos pascit et repascit in suo convivio. Ipse prebet lectiones, et nos pingues huic capones aportemus singuli, ut a fonte fecundemur nos qui sumus rivuli. Ergo, quale bonum, sibi fiant dona caponum, per que ferventem possimus habere docentem3.
1 Per la datazione di questa e delle due successive lettere non si può che rimandare a quanto è stato già detto a proposito del doc. 25. ↩
2 Cfr.II Par., 29, 18;I Mac., 1, 23; ma cfr. anche i docc. 14 e 15. ↩
3 Il primo di questi versi è registrato da Walther,Initia carminumcit., n. 5695. Questi versi ritmici, in base alle rime in fine verso e in cesura, possono essere strutturati in tre strofe, rispettivamente di 3, 3 e 2 versi ciascuna. ↩