Doc. 3

Ed. di riferimento: Delle Donne 2010, doc. 3 pp. 94-95, Ed. precedente: Hampe, pp. 14-15 (dal ms. G), Ms.: G, c. 123v

[1234, primavera?]
Cristiano Amendola, Fulvio Delle Donne, Fulvio Delle Donne; Roberto Delle Donne
aracne ara50

Informazioni sul Documento

Data del documento: [1234, primavera?]

Forma del manoscritto: copy

Testo del Documento

Alcuni, forse maestri e scolari, scrivono a un consigliere di Federico II, forse Pier della Vigna, lamentandosi della situazione critica in cui versa lo Studium , e lo invitano a suggerire all’imperatore di dimostrare la falsità di una predizione bolognese relativa alla dissoluzione dello Studium napoletano1.

[1234, primavera?]

Divina docente scriptura didicimus2 quod «in ylaritate vultus regis vita et eius clementia sicut imber serotinus»3: quorum utrumque hactenus in principe nostro invenimus, unde nostra erat secura vita. Nunc autem peccatis nostris exigentibus avertit dominus noster faciem suam retrorsum nec curare vult de vinea quam plantavit4, ad cuius destructiones multi emulatores extendunt manus suas et eam sicut vulpecule moliuntur5, non attendentes iniuriam fieri serenissimo, si tam brevi tempore nobilis plantatio studii dissipetur.

Ecce siquidem in nobis illud propheticum figuratur: «in Egyptum descendit populus meus, ut colonus esset ibi, et Assur iniuste callumpniatus est eum»6, dum vocati ad amenissimam, immo amarissimam civitatem Neapolis afflictionis recordemur de preterito, de futuro nil aliud expectantes, nisi ut lateribus et palee serviamus. Verum omnibus hiis maior nobis dolor excrescit, quod omnino Bononia, cuius ubera dessiccata erant, vera facta est prophetissa, que contra studium Neapolitanum prophetavit dicens ipsum esse concerptum et destructibile, quod fieri non posset, si voluntas opificis, que maior est nexu, impermutabilis permaneret.

Cum igitur tanti principis tantum opus non tamen cito nullo modo perire debeat, magisterium vestrum duximus totis affectibus exorandum, quatinus vos, qui estis in auribus principis solius veritatis interpretes, ostendere sibi dignemini, quid in hoc casu imperialem deceat maiestatem.

Note

1 Per la datazione e per l’identificazione del destinatario della lettera cfr. Hampe,Zur Gründungsgeschichtecit., pp. 8 ss. Si può ipotizzare che in seguito a questa richiestaFederico II abbia deciso di riformare loStudium, come risulta dal documento successivo.

2 Cfr.Decret. Greg. IX, I 23, 9 (=Corpus iuris canonici, ed. Friedberg cit., II, col. 152).

3 Prov., 16, 15.

4 Cfr. Petrus de Vinea,Epist., III 45 (= Nicola da Rocca,Epistolaecit., n. 15, p. 33). Cfr. anche il doc. 10. L’uso di questa immagine potrebbe rimandare anche a un gioco di parole sul nome diPier della Vigna.

5 Cfr.Cant., 2, 15.

6 Is., 52, 4.