Informazioni sul Documento
Data del documento: [1240 circa?]
Forma del manoscritto: copy
Testo del Documento
Epistola giocosa inviata da meretrici ai professori dello Studium napoletano relativa alla definizione della giurisdizione sugli scolari. L’autore potrebbe essere Terrisio di Atina1.
[1240 circa?]
Viris prudentibus reverendis doctoribus Neapolitani studii Alexandrina et P. Capuana2 carnalium voluptatum cathedrales magistre salutem et fervorem libidinis petulantis.
Regula iuris habet quod ea, que communia sunt, titulos non suscipiunt divisivos, nec debent dici mea que nostra sunt tam iure naturali quam iure gentium, quo vivimus et regnamus. Evidens siquidem est et manifestis patet indiciis quod universi scolares Neapolitani studii nostre sunt iurisditionis nostrisque sunt subditi documentis. Quibus etsi vos presidetis de die, nos presidemus de nocte, circa quos multis vigiliis et laboribus desudamus. Omnia namque tempora propriis finibus terminantur, nec solus dies labori debetur, cum ipse noctes determinatas habeant actiones, iuxta illud propheticum: «media nocte surgebam ad confitendum tibi»3. Cui similiter consonat illud aliud documentum: «media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit, exite obviam ei»4. Que duo inviolabiliter actendentes non solum nocte media sed singulis horis parate sumus ad suscipiendum non solum unum sponsum sed multos, accensis lampadibus nostris, que nullatenus extinguuntur.
Verum conditioni nostre multum detrahitur et nostra in duobus auctoritas pregravatur, primo cum scolares ipsos, nostros et vestros, tam diu circa verba et voces inutiliter detinetis, cum philosophia non verba requirat, sed facta; quod cum ventum est ad scolas nostras, in quibus est realis discussio veritatis, vix possunt haurire aliquid de cisterna veteri et de profundo puteo voluptatis ad lectionem unicam fatigati. Sed vos, secundario, in exactionibus et collectis vestris ita denudatis eosdem, quod facti sunt non solvendi; et sic evacuato in nobis meretricio nomine, mercedem, quam meremur, non possumus obtinere. Dudum enim, sicut quidam vestrum bene recolunt, multa nobis prosperitas arridebat. Nam aurum, argentum, codices et digesta, decreta cum decretalibus in nostros thalamos veniebant. Nunc autem nudus Porphirius, mendicus Aristotiles et apostata Priscianus5, quaterniones et veteres scartapelli eisdem thalamis inferuntur. Cum igitur nemo cum aliena iactura locupletari debeat, a predicto, si placet, gravamine desistentes, que sunt communia nobis et vobis communi et equali participio sortiamur.