Informazioni sul Documento
Data del documento: [1226-1228 circa]
Forma del manoscritto: copy
Testo del Documento
Risposta alla lettera precedente, con la quale si esaltano le qualità del territorio in cui è posto lo Studium di Napoli.
[1226-1228 circa]
Responsiva ad predictam.
Si vestra socialis dilectio maiora quam fecerit postulasset, tanto per nos forent libentius exaudita, quanto vestre prudentie serviendi pleniorem gerimus voluntatem; nil enim carius in mundo socius reputat, quam si faciat socio quod affectat. Noverit igitur vestra discretio de Neapolitana civitate, de qua scire cupitis et audire. Terra spectabilis est, apta studio, fertilis et amena, in qua celi, terre, marisque divitie possidentur, et homo delectatur pro sanitate longeva, tanquam esset in paradisi deliciis constitutus1. Veniatis itaque de meo consilio ad locum huiuscemodi confidenter, scientes quod in omni scientia viget ibi et studium et doctrina.