Informazioni sul Documento
Data del documento: 1239 novembre 14, Lodi
Forma del manoscritto: copy
Testo del Documento
Federico II informa i Napoletani delle sue decisioni in merito allo Studium di Napoli, e chiede loro di convivere con gli studenti in maniera tale da meritarne la benevolenza.
1239 novembre 14, Lodi
Item. Eodem mandato scripsit idem clero, baronibus, militibus, baiulis, iudicibus et universo populo Neapolis.
Cum in urbe nostra Neapolis in libra iustitie singulis iuste pensatis liberalium artium sedem indixerimus et culturam, non minus generalem utilitatem vestram quam honorem nostrum actendentes ex eo nec velimus, quod importunitas presentis temporis universalem ipsius quietem impediat vel perturbet, certis nationibus causa studendi Neapolim venientibus clementie nostre gratiam effudimus, sicut in licteris missis magistris et scolaribus Neapolis plenius continetur1.
Volentes igitur vos scolaribus benivolos reddere et illos vobis in omnibus gratiosos, fidelitati vestre precipiendo mandamus, quatinus, gratum habentes quod magnificentia nostra non sine commodo et honore auctoritatis vestre decrevit, vos sibi ad honorem et fidelitatem nostram taliter conformetis, ut non minus moribus vestris et habitatione congaudeant quam scolastica disciplina, et vobis ipsi sint utiles et vos illis potissime gratiosi.
Datum etc.
1 Cfr. il doc. 6. ↩