Arenga 110

MGH DDFII.1, documento 118, pagina 229, MGH, Diplomata Friderici II (1198-1231)

Maggio 1210
Pietro Silanos, Fulvio Delle Donne
aracne ara69

Informazioni sul Documento

Mittente: Federico II di Svevia

Luogo di invio: Messina

Luogo di ricezione: Monastero femminile di Santa Maria (Messina)

Data del documento: Maggio 1210

Forma del manoscritto: arenga

Testo del Documento

Federico pone, su richiesta della badessa Mabilia, il monastero femminile di Santa Maria a Messina sotto la sua protezione e le conferma tutti i diritti, le rendite e i possedimenti.

Maggio 1210

Inter cetera preclare laudis preconia

Inter cetera preclare laudis preconia, que inmortalis m[e]morie titulis thronum adornant regie maiestatis, illud celesti regi a rege terreno devote conceditur et inmortali deo non solum recte confertur, set rectissime ad honorem et gloriam altissimi dedicatur, quod in conspectu summi regis absque tedio permanet, sine defectu durat, sine termino perseverat. Indignum est siquidem ei negare quedam, qui [d]edit omnia, et plus quam indignum, quia ingratum, largitorem omnium non agnoscere, qui preter salutis et vite, quam conferre dignatur, gratiam et salvare concedit reges per secula et opibus facit et gloria diffusius habundare. Hoc igitur tunc credentes dignius facere, cum locis venerabilibus et maxime monasteriis, ubi sexus fra[g]ilis mulierum per religionis observandam militat Iesu Christo, munificencie nostre dona largimur...