Informazioni sul Documento
Mittente: Federico II di Svevia
Luogo di invio: Messina
Luogo di ricezione: Monastero di Santa Maria di Fonte Laurato
Data del documento: Luglio 1210
Forma del manoscritto: arenga
Testo del Documento
Federico prende sotto la sua protezione il monastero di Santa Maria di Fonte Laurato e conferma le donazioni fatte da Simone de Mamistra, Matteo de Tarsia e altre persone.
Luglio 1210
Cum regalis clementie nostre propositum
Cum regalis clementie nostre propositum sacrosanctas ecclesias et loca venerabilia divino cultui dedicata generali disposuerit benignitate fovere, illis tenetur magis adesse cenobiis et ad eorum defensionem et incrementum munificentiam extendere principalem, in quibus propaganda religio servorum dei sedulo cultu viget celebris honestatis. [Inde] siquidem est, quod, cum regi regum, de cuius manu regni diadema suscepimus, debitores nos esse cognoscamus, dignum ducimus servis suis sub sacre religionis proposito militantibus [ad eorum] quietem nostre defensionis tutelam impendere atque ipsis nostre liberalitatis gratiam aperire.