Informazioni sul Documento
Mittente: Federico II di Svevia
Luogo di invio: Veroli
Luogo di ricezione: Monastero di Casamari
Data del documento: Aprile 1222
Forma del manoscritto: arenga
Testo del Documento
Federico cede al monastero cistercense di Casamari, con il consenso di papa Onorio III, il monastero di San Domenico a Sora, che era in stato di decadenza, e ordina che in futuro entrambi i monasteri formino un unico corpo monastico.
Aprile 1222
Edocti per eum, qui transfert regna
Edocti per eum, qui transfert regna, qui nos constituit sua clementia super gentes evellere, destruere, disperdere, dissipare, que noxia sunt, promovere et propagare, que prosunt, monasterium Sancti Dominici situm in tenimento civitatis nostre Sorane, quod in spiritualibus et temporalibus ita collapsum est, ut vitam improbam monachorum, quod vix adiiciat, ut resurgat, per religiosos et deo placentes Cisterciensis ordinis fratres in melius reformantes monasterio Casemarii, cuius est fama celebris, unguentum effusum nomen eius et certa religio, illud providimus comittendum et incorporandum, ut ex hoc nunc et in seculum seculi sint ista duo monasteria corpus unum, grex unus et pastor unus et abbas Casemarii, qui pro tempore fuerit, de utroque disponat, de utroque provideat et de utroque ordinet secundum statuta Cisterciensis ordinis ut de uno.