Informazioni sul Documento
Data del documento: 15-09-1358
Descrizione fisica: La pergamena, di cm. 38 x 33, si conserva in discrete condizioni, con lieve sfrangiamento lungo il bordo di destra e un grosso foro sul margine inferiore. Due grosse macchie di umidità hanno invaso quasi l'intero testo, ma non pregiudicano la completa lettura del documento.
Forma del manoscritto: original
Testo del Documento
Francesco De Madio, arciprete della chiesa di San Gerardo, e Giannetto De Madio, curatori e amministratori di Angelillo, figlio del quondam Francesco De Madio, assegnano a Francesca di Lagopesole, moglie di Angelo De Madio, numerosi beni siti nel territorio di Potenza.
15-09-1358
+ In nomine Domini nostri Iesu Christi. anno Eius Nativitatis millesimo trecentesimo quinquagesimo octavo, regnantibus dominis nostris domino Lodovico et domina Iohanna, Dei gratia Ierusalem et Sicilie rege et regina, ducatus Apulie, principatus Capue, Provincie et Forcalcherii ac Pedimontis comitibus, regnorum vero dicti domini nostri regis anno undecimo et prefate domine nostre regine anno sextodecimo feliciter amen. Die quintodecimo mensis setebris duedecime inditionis, apud civitatem Potentie, nos Angelus de notario Andrea, iudex dicte civitatis Potentie, Angelus de Bonopari, puplicus eiusdem civitatis notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati presenti scripto puplico notum facimus et testamur, quod, constituti in nostra presentia abbas Franciscus de Madio, archipresbiter ecclesie Sancti Girardi et Iohanetus de Madio de Potentia, curatores et administratores Angelelli de Madio, puppilli filii et heredes quondam Francisci de Madio, legitimi et naturales filii, legitimi et naturales quondam domini Angeli de Madio, viri domine Francisce de Lacupensuli, uxoris predicti domini Angeli ex parte una, et predicta domina Francesca ex parte altera. Predicti ministratores et curatores electi et facti in curia baiulorum et iudicum dicte civitatis Potentie, cum decreto baiulorum ipsorum et de mandato domini Antonii Fasanella de Neapoli, capitanei civitatis Potentie, et de curia curationem et administrationem dicti puppilli assumentes ad dandum et exhibendum certa legata et debita legata dicte domine Francesce de bonis et ex bonis Angelilli dicti puppilli, prout in quodam instrumento puplico inde confecto de electione et assumssione dicte curationis et administrationis facto per manus mei predicti notarii Angeli, signo et subscriptione Nicolai de notario Andrea, iudicis et aliorum testium sollepniter roborato, hec et alia plenius et seriosius continentur. Predicti abbas Franciscus de Madio et Iohannotus de Madio, auctoritate predicta, habito per eos pleno consilio cum consiliis idoneis probis viris, de quibus bonis dicti puppilli possent dare et exhibere de bonis et ex bonis ipsius puppilli per apretium usque ad summam legatorum testamentorum predicti quondam domini Angeli de Madio et abbatis Petri de Madio, filii eius ut dixerunt, dederunt exhiberunt et assignaverunt dicte domine Francesce de Lacupensuli, relicte quondam domini Angeli de Madio, avie puppilli predieti, bona infrascripta apretiata per eos et de consilio ubi supra, videlicet: in primis, domum unam sitam in dicta civitate Potentie in parrochia Sancti Girardi, iuxta domum ipsius ecclesie, iuxta cimiterium ipsius ecclesie et alios fines, pro unciis septem. Item domunculas duas in eadem parrochia ubi sunt tarame, iuxta domum Sancti Girardi, iuxta menia civitatis, iuxta casile Iacobini domini quondam Oymani de Lacupensuli, viam puplicam et alios fines, pro unciis quinque. Item casile unum in eadem parrochia in ruga carlesenorum, iuxta domum heredum quondam Coluni Carrane, iuxta casile heredum quondam Nicolai Carrane Magni, vias puplicas et alios fines pro unciis duabus. Item ferragniale unum in via palmentorum quod dicitur campu Rotundu iuxta vineas abbatis de Madio de Lacupensuli, vias puplicas et alios fines pro unciis decem. Item isclam unam in flomaria que fuit Hospitalis Sancti Iohannis cum iscla alia contigua eidem que fuit quondam iudicis Vinci de Accaronzio iuxta terras ecclesie Sancti Girardi, iuxta terras magistri Nicolai de Amelino, iuxta terras1 heredum quondam Francisci de Petrafixa, iuxta terram monasterii Sancti Luce, viam puplicam et alios fines, pro unciis decem. Item terram unam subtus planitias, iuxta vineam Angeli de Madana, vias publicas et alios fines, pro uncia una. Item petiam unam terre in contrata Canalis, ubi est grippta iuxta predictum vallonum de canali, iuxta terras heredum quondam Francisce de Petrafixa, iuxta terram iudicis Nicolai de Iacobino mediante via puplica, vias puplicas et alios fines, pro unciis viginti quinque. Item territorium unum in contrata Tore, quod fuit quondam Henrici de Auromundo et griptam unam earum finibus limitatas et petiam unam terre incontrata vallis de lacu, ubi dicitur fons de bostaria, que fuit quondam predicti Henrici de Auromundo eius finibus limitatam et territorium aliud in eadem contrata Tore, quod fuit quondam dompni Aquini de Anatorio suis finibus limitatum; et territoria alia in eadem contrata Tore, cum macla et moribus que fuerunt quondam lacobi Inganuli, suis finibus limitata et territorium unum in contrata Campi Saraceni, quod fuit predicti dompni Aquini, suis finibus limitatum et petias terrarum tres in eadem contrata, que fuerunt quondam Thomasii Quintii, suis finibus limitatas et petias terrarum tres in eadem contrata, que fuerunt quondam Iacobi Moresii, iuxta terras dompni Dorante Malli et alias fines. Que omnia ipsa territoria septem inclusivi, ut scripta sunt pro unciis viginti et tarenis duobus. Que tota predicta pecunia, est in summa rerum supradictarum appretiata ut supra, adscendit ad summam unciarum auri octuagintarum et tarenorum duo. Que quidem bona predicti curatores et administratores assignaverunt et exhibuerunt ipse domine Francesce vigore primo cuiusdam testamenti predicti quondam domini Angeli, quod vidimus et inspeximus, factum per manus notarii Iacobi de Inganulo cum subscriptione iudicis Girardi de Carruba terre iudicis et aliorum testium octo sollempniter roboratum. in quo quidem testamento inter alia continentur clausula infrascripta, videlicet: item legavit domine Francesce de Lacupensuli de Potentia uxori sue uncias quinquaginta et omnia iocalia argentea et robas omnes quas ferit eidem pro dotibus, quas recepit ab ea tempore contracti matrimonii inter ipsum et dictam dominam Francescam. Item legavit eidem uxori sue sive pro bono servitio uncias viginti, preter et ultra omnia bona predicta ac etiam vigore testamenti quondam abbatis Petri de Madio, quod vidimus et inspeximus, factum per manus Ludoyci Strinaci de Neapoli puplici per provincias Terre Laboris, comitatus Molisii et principatus Citra et Ultra, Serras Montorii regia auctoritate notarius, cum subscriptione iudicis Andrea de Putiarum, ubilibet per provincias [ Terre Laboris, comitatus Molisii atque provincias] utriusque principatus iudex ad contractus ad unam et aliorum testium subscriptionibus roboratum. In quidem testamento inter alia continetur clausula infrascripta, videlicet: item legavit dari voluit diete Francesce de Lacupensuli, matri sue, uncias decem et tarenos duodecim, ad quas et quos asseruit se teneri. Quod antea superius ubi legitur Angeli, item ubi legitur terras, item ubi legitur terre laboris, comitatus molisii atque provincias, interlineatum et emendatum est per manus mei qui supra notarii Angeli de Bonopari, puplici notarii, non vitio set errore, unde pro autentiqua habeantur. In cuius rei testimonium et omnium quorum interest et interesse poterit certitudinem et cautelam, hoc presens. Puplicum instrumentum exinde factum est per manus mei qui supra notarii, signo et subscriptione mei qui supra iudicis ac signis et subscriptionibus subscriptorum testis roboratum. Quod scripsi ego idem Angelus de Bonopari, civitatis Potentie notarius, qui predictis omnibus rogatus interfui et meo solito signo signavi.
+ Ego Angelus de notario Andrea, iudex civitatis Potentie qui supra. + Ego iudex Girardus de Carruba interfui. + Ego Bartholomeus de Auromundo interfui. + Ego Nicolaus de notario Andrea interfui. + Signum crucis proprie manus Mathei de Rahone testis interfuit. + Ego Raimundo de Montesano testis interfui.
1 Nell'interlinea. ↩