Informazioni sul Documento
Data del documento: 19-06-1375
Descrizione fisica: La pergamena, di cm. 48 x 25, si trova in buone condizioni di conservazione.
Forma del manoscritto: original
Testo del Documento
Gerardo De Corato di Genzano presenta il testamento di Matteo De Stampis di Potenza perché venga autenticato dal notaio.
19-06-1375
+ In nomine Domini Dei eterni et Salvatoris nostri Ihesu Christi. Anno a Nativitate Eius millesimo trecentesimo septuagesimo quinto regnante seregnissima domina nostra Iohanna, Dei gratia regina Ierusalem et Sicilie, ducatus Apulie et principatus CapueProvincie et Forcalquerii ac Pedimontis comitissa, regnorum vero eius anno tricesimo tertio, feliciter amen. Die nonodecimo mensis iunii tertiedecime indictionis apud civitatem Potentie, nos Adenolfus de Stampis civitatis ipsius Potentie, annalis iudex, Mathias Caporellas de Aulecta puplicus ubilibet per provincias Principatus Citra et Ultra Serras Montorii ac Basilicate, reginali auctoritate notarius et subscripti testes ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripta puplico notum facimus et testamur quod in nostri presentia constitutus Girardo de Corato de Gentiano, obtulit et presentavit nobis quodam puplicum instrumentum ultimum testamentum quondam viri nobilis domini Mathei de Stampis de Potentia, scriptum per manum quondam notarii Angeli de Bonopari de Potentia, signatumque signo et subscriptione quondam Iacobi Cumbi, tunc annalis iudicis civitatis ipsius, prout in dicto instrumento testamenti plenius continetur, corroboratumque signatum subscriptionibus testium in numero condecente, quod quidem instrumentum vidimus legimus et inspessimus diligenter, non abrasum non abolitum non cancellatum nec in aliqua sui parte vitiatum et erat per omnia tenoris et continentie subsequentis. (segue il doc. n. 13) Petenteque dicto Girardo predictum instrumentum a nobis autenticatum habere quia sua interesse dicebat; nos propterea ex reginali parte exinde requisivit nostrum super hoc officium implorando. Nos igitur petitionem ipsius seu requisitionem iustam utpote admictente cum iusta petentibus non est denegandus assensus, maxime quia nostrum officium, quod est puplicum, non possumus alicui denegare ipsum instrumentum de verbo ad verbum autenticavimus nichil in eo addito vel diminuito seu vitiato per manus mei predicti notarii Mathie scriptum meoque solito singno signavi, singno et subscriptione mei qui supra iudicis de Stampis et subscriptionibus subscriptione testium roboratum. Quod scripsi ego predictus notarius qui predictis omnibus rogatus interfui et meo solito singno singnavi.
+ Ego Adenolfus de Stampis de Potentia iudex qui supra. + Ego Cobellus de Petrafixa predictis omnibus interfui et me subscripsi. + Ego diaconus Franciscus de Carruba canonicus potentinus testis sum. + Ego diaconus Antonius de Lacupensuli testis sum. + Ego Antonius de Balba testis interfui. + Ego Antonius de Fusco testis sum.