Informazioni sul Documento
Data del documento: 13-03-1379
Descrizione fisica: La pergamena, di cm. 50 x 30, si presenta con numerosi fori da tarlo.
Forma del manoscritto: original
Testo del Documento
Nicola Palumbo vende una vigna a Pasquale De Casalaspro.
13-03-1379
+ In nomine Domini nostri Iesu Christi. Anno ab Incarnatione Eiusdem millesimo trecentesimo septuagesimo nono, regnante serenissima domina Iohanna, Dei gratia regina Ierusalem et Sicilie, ducatus Apulie, principatus Capue, Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis comitissa, regnorum vero eius anno tricesimo septimo feliciter amen. Die tertiodecimo mensis martii secunde indictionis apud civitatem Potentie, nos Nicolaus de Oppido, ipsius civitatis annalis iudex, Antonius de Marsico de Laurino, puplicus ubilibet per provincias Terre Laboris et comitatus Molisii, Principatus Citra et Ultra, Serras Montorii ac Basilicate, reginali auctoritate notarius et subscripti testes de eadem civitate ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripta puplico fatemur, notum facimus et testamur. Quod constituti coram nobis Pascalis de Casalaspro, habitator eiusdem civitatis ex una parte et Benedictus Palumbus filius et heres legitimus quondam Nicolai Palumbi de eadem civitate ex altera. Dictus Benedictus non vi non dolo non metu seu suasionis causa inductus vel aliter circumventus, sed sua bona mera libera et spontanea voluntate a presenti in perpetuum vendidit, alienavit, dedit et tradidit prefato Pascali, presenti et ementi ac recipienti pro se suisque heredibus, vineam unam sitam et positam in territorio dicte civitatis in loco ubi dicitur Corbacti, confinatam ex una parte iuxta vineam Petri de[ ... ]amia sulco communi, ab alia parte iuxta vineam Iohannis de Romania, sulco similiter communi, a parte superiori iuxta terram Angelini Iohannis Ferrarii et a parte superiori iuxta viam puplicam, francam liberam et exemptam ab omni onere servitutis, reditus et servitii sive census. Et pro predicta sua venditione alienatione datione et[... ] dictus Benedictus venditor confexus fuit et in veritate recognovit se integre recepisse et habuisse ab eodem Pascale emptore pro convento et finito inter eos pretium [... ] in carlenis argenti ponderis generalis sexaginta per unciam computatis tarenos viginti duos, renuntians super hiis dictus Benedictus venditor eidem Pascali emptori exceptioni non numerate non electe non ponderate non recepte et non perfecte pecunie supradicte et omnibus aliis iuribus et legibus quibus contravenire posset et dictus Benedictus venditor obligans se suosque heredes dicto Pascali emptori et suis heredibus dictam suam venditionem alienationem dationem et tradictionem defendere et antestare semper ab omnibus hominibus presentibus et personis et contra eandem vendictionem, alienationem, dationem et tradictionem ac omnia et singula supradicta et infrascripta non facere dicere opponere vel venire de iure vel de facto, in iudicio sive extra iudicium, puplice vel occulte, convento etiam inter partes ipsas quod si predictum Pascalem emptorem quoquomodo in [... ] vel contravenire de predicta vinea trahi forsan contingat, dictus Benedictus venditor eidem Pascali emptori et suis heredibus de evictione tenend [... ] iudicium ipsum [... ] eiusdem venditoris sumptibus et expensis. Pro quibus predictis omnibus et eorum singulis firmiter actendendis et inviolabiliter observandis, dictus venditor obligavit se heredes et bona sua omnia mobilia et stabilia presentia et futura licita et inlicita usque ad legem et preter legem ad penam et sub penam dupli dicte pecunie dicto emptori et suis heredibus si contra fiet applicandam. Quam penam dictus emptor pro se suisque heredibus fuit a predicto emptore solemniter et legitime stipulante. Super quibus predictis omnibus et eorum singulis dictus venditor renuntiavit expresse exceptioni doli vix metus et in factum rei non geste vel aliter geste, privilegio fori legi per quam deceptis ultra dimidiam iusti pretii subvenitur; et generaliter omni alii iuris et legum auxilio et legi dicenti generalem renuntiationem non valere, quibus premissa omnia in totum et in parte possint minui vel infringi. Et ad maiorem cautelam dicti emptoris et heredum suorum dictus venditor spante in nostri presentia eidem emptori ad sancta Dei Evangelia corporaliter tacta iuravit premissa omnia et singula firmiter actendere complere et inviolabiliter observare et contra ea vel ipsorum aliquo modo non venire aliqua ratione vel causa, in iudicio sive extra, puplice vel occulte, astringens se dictus venditor quod pena periurii per penam pelcuniariam et eo contra una per aliam non tollatur sed ambe simul in uno et eodem concursu exigi valeat et exposci. Qua pena saluta vel non saluta aut gratiose remilssa, presens contractum cum omnibus que in se continet in suo semper robore perseveret. Preterea Perna mater dicti venditoris existens coram nobis eidem venditioni recognovit ipsamque acceptavit et venditionem et alienationem ipsam expresse et voluntarie approbando. In cuius rei testimonium et dicti Pascalis emptoris et suorum heredum cautelam ac omnium quorum interest et interesse poterit in futurum factum est exinde presens puplicum instrumentum, scriptum et signatum per me notarium supradictum signo et subscriptione mei qui supra iudicis in nostrum predictorum testium subscriptionibus roboratum. Quod scripsi ego prefatus Antonius qui premissis omnibus rogatus interfui ipsumque meo solito signo signavi.
+ Ego Nicolaus de Oppido, iudex annalis civitatis Potentie qui supra. + Ego diaconus Nicolaus de Ingannulo canonicus Potentie testis sum. + Ego presbiter Antonius de Tito testis interfui + Ego diaconus Cominus de Bonopari testis sum. + Ego presbiter Gregorius de Casalaspro testis interfui.