Informazioni sul Documento
Data del documento: 18-06-1327
Descrizione fisica: La pergamena, di cm. 70 x 25, si trova in discrete condizioni di conservazione, a eccezione di una profonda macchia di umidità nell'angolo superiore destro, che impedisce la lettura del testo.
Forma del manoscritto: original
Testo del Documento
Francesco De Stampis, consigliere del re, giudice della Gran Corte della Vicaria, esibisce un documento della regina Sancia, indirizzato ai notabili di Potenza, riguardante la sua nomina di Comestabulo della città di Potenza in seguito alla morte di Ruggiero Bariona
18-06-1327
+ Anno Dominice Incarnationis millesimo trecentesimo [vicesimo septimo, regnante domino nostro Roberto, Dei gratia et Sicilie rege] ducatus Apulie et principatus Capue, Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis [comite, regnorum vero eius anno] nonodecimo feliciter amen. Die octodecimo iunii decime indictionis apud Potentiam, nos Mattheus de Madio et Nicolaus de Carruba, annales civitatis Potentie iudices, Nicolaus Strambus, puplicus eiusdem civitatis notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto puplico notum facimus et testamur, quod dum eodem die ad instantiam et petitionem nobis factam per nobilem virum Matheum de Stranpis, filium magnifici domini, domini Francisci de Stranpis de Potentia, militis, regii consiliarii et familiaris ac curie vicarie regni iudicis, apud eandem terram personaliter essemus presentes, predictus Matheus in nostri presentia ostendit et presentavit1 quasdam licteras reginales magistro iurato, baiulis iudicibus et universis hominibus civitatis Potentie directas eis, secreto anulo reginali munitas, omni vitio et suspicione carentes, quas vidimus legimus et inspeximus diligenter et erant per omnia continentie subsequentie: (segue il documento del 13 giugno 1327). Quibus quidem licteris per prefatos magistrum iuratum baiulos et homines universitatis eiusdem ac nos, visis lectis et diligenter inspectis, volentes itaque iidem magister iuratus, baiuli, iudices et universi homines pro maiori et saniori parte civitatis eiusdem insimul congregati ipsarum licterarum tenori reverenter parere prout eis per illas iniunctum extitit et commissum, eodem die in nostri presentia earundem licterarum forma per nos diligenter actenta et in omnibus earum continentia efficaciter observata, prefatis domino Francisco et eidem Matheo suo genito ad quos ipsius comestabulie officium noscitur pertinere, ad honorem regine, et reginalis, aliarum licterarum auctoritate devote parere de cetero et efficaciter intendere sunt parati, ipsasque licteras acceptatas itaquod huiusmodi comestabulie officium per eos valeat fideliter et laudabiliter exerceri ut possint exinde merito commendari. Unde ad futuram memoriam et omnium predictorum certitudinem et cautelam, presens puplicum instrumentum exinde factum est per manus mei predicti notarii, signo meo solito signatum, signis et subscriptionibus nostrum predictorum iudicum et subscriptorum testium subscriptionibus roboratum. Quod scripsi ego idem Nicolaus Strambus, puplicus Potentie notarius, quia predictis rogatus interfui et meo solito signo signavi. Quod autem superius in octava linea, uhi legitur et presenltavit interlineatum est per me predictum notarium, non vitio set errore pro autentico habeatur. Quod scripsi ut supra.
+ Ego Matheus de Madio, civitatis Potentie iudex qui supra. + Ego Nicolaus de Carruba, iudex Potentie qui supra. + Ego Dimarius de Lacupensuli de Potentia, miles interfui. + Ego Nicolaus de Madio, miles interfui. + Ego Nicolaus de Stamppis, miles interfui. + Ego Nicolaus miles et professor in phisica interfui. + Ego Palmerius de domino Rogerio, miles interfui. + Ego Manfridus de Lacupensuli intetfui. + Ego Manfridus de Calvello interfui. + Ego Iacobus de Sire Pascali interfui. + Ego Nicolaus de Lacupensuli testis sum. + Ego Iulianus de Raymundo, baiulus Potentie interfui. + Ego Nicolaus de Sire Pascali interfui. + Ego Iacobus de Balba interfui. + Ego Rao Saliens interfui. + Ego Nicolaus de Orlando, medicine professor interfui. + Ego Guillielmus de Calvello interfui. + Ego Pucius de Calvello testis interfui. + Ego Bartholomeus de Auromundo interfui.
1 Nell'interlinea. ↩