Informazioni sul Documento
Data del documento: 28-04-1348
Descrizione fisica: Pergamena di cm. 30 x 25. Il colore dell'inchiostro è fortemente sbiadito.
Forma del manoscritto: original
Testo del Documento
Enrico De Morra riceve l'assicurazione della dote promessa da Matteo De Stampis di Potenza, in vista del matrimonio da contrarsi tra Giovanna, figlia di Matteo, e Giacobello, figlio di Enrico.
28-04-1348
+ In nomine Domini amen. Anno ab eius Nativitate millesimo trecentesimo quatragesimo octavo, regnante domino nostro Lodovico, Dei gratia UngarieIerusalem et Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue, Dalmatie, Crohatie ramee, Servie, Galitie, Lodomerie, Vulgarii, Cenomanieque gloriosissimo rege, Provincie et Forchalquerii ac Pedimontis comite, principe Salernitano ac honoris Montis Sancti Angeli, anno regnorum vero eius Ungarie anno sexto, Ierusalem et Sicilie anno primo. Die vicesimo octavo mensis aprilis, prime indictionis apud terram Trechine. Nos Petrus Candidus, annalis iudex ipsius terre, Maranus de Frista, auctoritate regia puplicus ubique per totam provinciam Basilicate notarius et testes subscripti de eadem terra ad hoc vocati specialiter et rogati, presenti scripto puplico fatemur, notum facimus et testamur, quod, predicto die in nostri presentia presentialiter constitutus nobilis vir Herricus de Morra, dominus Trechine ex parte una et dominus Matheus de Stanpis de Potentia ex parte altera. Qui in nos predictos iudicem et notarium expresse consentiit cum ex certa eius scientia sciret nos suos iudicem et notarium in hac parte non esse. ipse nobilis Herricus de Morra sponte, pure, puplice et bona fide fuit confexus recepisse et habuisse nomine dotis et pro dote a predicto domino Matheo de Stanpis de Potentia, nomine et pro parte Iohanne, filie sue et eius nurui tempore contracti matrimonii inter ipsam Iohannam et Iacobellum filium predicti nobilis viri Herrici de Morra in pecunia numerata regni ponderis generalis, uncias auri centum et quinquagintas et cum iotalibus uncias quinquagintas. Pro qua quantitate dotium predictarum receptarum ut dictum est per Herricum predictum ipse nobillis Herricus, ut asseruit coram nobis, convenit et promisit eidem domino nomine et pro parte prefate Iohanne sue filie, nomine dodarii et pro dodario, uncias auri sexagintas sex et tarenos viginti. Pro quibus predictis dotibus et dodario predictus nobilis Herricus convenit et promilsit, per stipulationem sollepnem, dare fideiuxoriam cautionemque dicto domino Matheo, nomime quo supra per totum mensem maii primi futuri indictionis predicte, et pro hiis omnibus actendendis et inviolabiliter observandis, prefatus nobilis Herricus obligavit se curie regie ad penam duple quantitatis predicte pecunie et nichilominus proinde ad Sancta Dei Evangelia corporaliter manu tacto libro coram nobis prestitit iuramentum. Quod autem supra decimo octavo virgulo interlineatum, quod legitur predicte, non noceat quia ego predictus notarius interlineavi et emendavi non vitio set errore. In cuius rei testimonium et cuius interest et interesse poterit cautela, presens puplicum instrumentum eis exinde factum est per manus mei predicti notarii, qui premissis omnibus vocatus et rogatus interfui et meo solito signo signavi, a testatione mei qui supra iudicis idiote et testium subscriptorum subscriptionibus roboratum.
+ Signum Crucis proprie manus Petri Candidi qui supra iudicis idiote. + Signum crucis proprie manus Iohannis de Florentia qui testis interfuit. + Signum crucis proprie manus Rogerii de Grasa qui testis interfuit. + Signum crucis proprie manus notarii de Capellis qui testis interfuit. + Ego Iohannes magistri Raymundi testis interfui. + Ego archipresbitero1Silvester de Pascali testor. + Ego presbitero Nicola Pisce testor.
1 Nell'interlinea. ↩