Ep. II 24 (Lectis gratanter litteris tuis et diligenter...)

L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, p. 331, Par. lat. 8563, f. 30r

1250
Martina Pavoni, Fulvio Delle Donne
aracne ara13

Informazioni sul Documento

Data del documento: 1250

Forma del manoscritto: letter

Testo del Documento

Federico II risponde a un capitano con l’espressione della più alta stima, informandolo però che, nonostante l’affetto che prova per lui, ha deciso di rimandare il suo ritorno a corte, finché non saranno consolidati i risultati, già incoraggianti, della spedizione militare che sta conducendo.

1250

Capitaneo suo, quod habito triumpho de laboribus reuocabit eum ad se.

1. Lectis gratanter litteris tuis et diligenter auditis singulis, quae..., nuntius noster et socius tuus, proposuit coram nobis, firmiter tenere te uolumus, quod presentiam tuam, quam fructuosam nobis clara semper demonstratione probauimus, libenter lateri nostro proximam uideremus, ut nos tuis, quae grata sunt nobis ubilibet, presentibus uteremur obsequiis et tu nostris, quos familiariter tibi, quantumuis absenti, promittimus, placidis aspectibus letareris; uelut qui sollicitudinibus uariis et laboribus bellicis fatigatus nostram uidere presentiam reputares ad otium et letam inspicere faciem ascriberes ad quietem. 2. Sed negotiorum natura, quae laudabile habuit te in partibus ipsis actore principium, nostris tantisper et tuis desideriis repugnante, uoluntati quodammodo nostrae tuaeque, saltem ad presens, non satisfacimus, donec in meliorem statum reformata prouincia gloriosior inde salutis sequatur exitus, unde uotiuus suscipitur continua successione processus, te de partibus ipsis ad presens non uidimus reuocandum. 3. Nollemus etenim, ut de laboribus et sudoribus tuis, prompta dudum deuotione dispersis, aliena meteretur falce uictoria et assumeret alius te in Campo Martio strenue currente triumphum. 4. Sed cum plena sit nobis et proxima prebeatur de regionis ipsius reformatione fiducia, te cum plenitudine gratiae, de rebellibus nostris sumpta uictoria, ad nostram presentiam reuocare curabimus et hylariter ad nostrae quietis participium admittemus.