Informazioni sul Documento
Data del documento: 1249
Forma del manoscritto: letter
Testo del Documento
Federico II si rivolge ad Ezzelino, informandolo delle sue buone condizioni di salute e del suo soggiorno nel Regno, per riposarsi dalle fatiche militari.
1249
Ezelino, scribens ei, quod uiuit et fatigatus laboribus requiescit in Regno.
1. Scimus, et longi temporis experimento didicimus, quod a consuetudine, quae iam in te naturae uim obtinet, prescripta longi temporis spatio, tuae mentis maturata deuotio, natiuis erecta potentiis, declinare non possit. 2. Scimus, quod uergentis in senium tuae deuotionis auctoritas, quantumlibet tibi pruinosa senescat in corpore, uirtuosa uerumptamen iuuenescit in mente. 3. Scimus, quod ardor tuae fidei annorum uetustate non desipit, nec annorum spatia fastidita confringunt, sed quanto plus in tempore labitur, tanto fructus placidiores adducit. 4. Scimus, quod, licet a nobis interdum locorum situs te corpore diuidat, corde tamen et animo maiestatis nostrae presentiam intueris, dum statum nostrum prosperum uotiuus per litteras expetis, et per nuntios ministeriosus exquiris. 5. Ecce igitur consona uotis tuis noua describimus, quod, fauente nobis diuina clementia, prospere uiuimus et corporis nostri membra, bellicis hactenus fatigata laboribus, deliciosa Regni nostri dulcedine restauramus. 6. Illo nichilominus non obmisso, quin ad pacificandum statum fidelium et rebellium reliquias conterendas, ex curis nostris, quas excitat sollicitudo prosperior, uigilias continuas exercere curemus.