Informazioni sul Documento
Data del documento: 1250
Forma del manoscritto: letter
Testo del Documento
Federico II si rivolge al capitano della Marca, protestando il suo desiderio di averlo accanto a sé, che non può soddisfare finché le questioni da questi trattate non si saranno del tutto risolte in modo vantaggioso per l’Impero.
1250
Capitaneo Marchiae, confortans eum et dicens, quod intendit eum reuocare ad se quam cito habebit uictoriam in commisso negotio uel officio.
1. Credere firmiter, et tenere te uolumus, quod si absque periculo negotiorum nostrorum fieri posse commode uideretur, presentiam tuam, quam fructuosam nobis clara semper demonstratione probauimus, libenter lateri nostro proximam uideremus, ut nos tuis, quae grata sunt nobis ubilibet, presentibus uteremur obsequiis, et tu nostris, quos familiares quantumuis absenti promittimus, placidis aspectibus letareris, uelut qui, sollicitudinibus uariis et laboribus bellicis fatigatus, nostram uidere presentiam tibi reputares ad otium et letam inspicere faciem ascriberes ad quietem. 2. Sed negotiorum ipsorum natura, quae laudabile habuit hactenus te in partibus illis actore principium, nostris tantisper et tuis desideriis repugnante, natiuae quodammodo uoluntati nostrae uim facimus, et donec inde gloriosus proueniat exitus, unde uotiuus suscipitur continua successione processus, te de partibus ipsis ad presens non uidimus reuocandum. 3. Nollemus et cetera, ut in alia, quae incipit «Lectis» et cetera.