Informazioni sul Documento
Data del documento: 4 dicembre 1237, Cremona
Forma del manoscritto: letter
Testo del Documento
Federico II si rivolge al re Enzo di Sardegna, raccontandogli i particolari della vittoria riportata dall’esercito imperiale a Cortenuova.
4 dicembre 1237, Cremona
Regi Sardiniae, narrans triumphum suum.
1. Quantae audaciae quantaeque temeritatis Ligurium et cetera sicut in quadam precedenti epistola, quae incipit: «Communem omnium principum», usque «excitantes». 2. Cum nec anno preterito, nec presenti possemus rebelles nostros ad presentis pugnae discrimen trahere, ut de hiis simul et semel optatam uictoriam haberemus, casualiter tamen feliciter contigit ut, Mediolanensibus et eorum sequacibus ad Brixiensium subsidium euocatis, ac interiecto inter nos et eos fluminis cuiusdam obstaculo, quo ueluti quodam munimine cingebantur, ultra flumen Olei castra nostra deduximus adherenda populis et militibus ciuitatum, fidelibus nostris ad propria redeuntibus, quos insperatae morae tedium et cetera sicut in eadem epistola, usque «non ualeret». Mediolanenses et socii per pontes et uada fluminis transeuntes, per apertam planitiem exiuerunt, credentes se nobis per occultae fugae subsidium et cetera usque «succurrere credebamus uel deberemus» usque «ad temonem fere Carrucii ex nostris aliquos uidimus peruenisse». 3. Superuenientis tamen noctis umbrosa et cetera usque «computantur». 4. Quae omnia uniuersitati uestrae significamus ad gaudium, ut prouenisse noueritis ad augmentum, quod ex tenore presentium legitur, accessisse titulis imperialibus ad gloriam et triumphum.