Informazioni sul Documento
Data del documento: luglio 1241
Forma del manoscritto: letter
Testo del Documento
Pier della Vigna sollecita la presenza di un alto funzionario della corte imperiale ai trattati di pace che dovranno svolgersi con i cardinali. L’imperatore è in marcia, attraverso Rieti e Tivoli, verso Roma.
luglio 1241
Petrus de Vinea cuidam amico suo significat continentiam exercitus imperatoris
1. Scimus et experti sumus, quod barbara terra uos teneat, quae nondum ardua, sed desperata negotia uobis inculcat. 2. Sed nobilium uirtus in aspera necessitate perficitur, et fortitudo nauis in pelagi fluctibus approbatur. Vnum esse nos conuenit, nec emolliri deliciis, nec euentuum necessitate turbari. 3. Cito tamen omnia, quae in nobis sunt, finem habebunt, et cito summi pontifices, qui missilium iaculorum hactenus remota sagittatione pugnabant, ac uinctis luctabantur brachiis, inconglutinatis pacis labiis unientur. 4. Dissoluto namque rete Reate, Tibur tenditur, ut Romae uicinius uideatur. Iam uerba pacis non sicut hactenus infestis auribus audiuntur: concordiae uiam, quam omnium hucusque uoluntas obscena precluserat, subuenientium hostium necessitas iam requirit. 5. In tractatu uero pacis nobis absentia nostra non oberit, quam uestrorum presentia plene supplebit.