Informazioni sul Documento
Data del documento: 1238-1250
Forma del manoscritto: letter
Testo del Documento
Federico II ringrazia un capitano per il suo resoconto, e gli ordina di continuare a tenerlo informato sulla situazione nella sua regione e nel resto d’ Italia.
1238-1250
Cuidam capitaneo de partibus illis, ut nuntiet sibi aliqua noua.
1. Auditis et intellectis benigne rumoribus illarum partium, quos ad nos tua cautela perduxit, sollicitudinem tuam generosam fauoris affectione multipliciter propterea commendamus et, quia in nostris exercitare seruitiis ea intentione te uolumus, ut a nobis digna pro meritis premia retributionis obsequiosus expectes, deuotionem tuam requirimus et rogamus attente mandantes, quatenus circa indaganda diligentissime noua singula, quae de partibus ipsis et de aliis Ytaliae partibus digna relatu ad notitiam tuam poterunt peruenire, statim singulariter et distincte prout incepisti, per fideles nuntios tuos excellentiae nostrae studeas intimare, ut, certificati per te exinde sicut honori nostro conuenit et negotii qualitas exigit, super hiis procedere consultius ualeamus. 2. Firmiter enim et pro constanti tenere te uolumus, quod sic fidem et seruitia tua digne retributionis examine nostra munificentia compensabit, ut merito nobis adhesisse te gaudeas et labores omnes, quos in te nostris seruitiis subire contigerit, reputes ad quietem.