Informazioni sul Documento
Data del documento: 1224-1249
Forma del manoscritto: letter
Testo del Documento
I rappresentanti della Chiesa di Capua, rispondendo positivamente alla richiesta di collaborazione avanzatale da Pier della Vigna, lo ringraziano e gli chiedono di non dimenticarsi di loro.
1224-1249
Capitulum Capuanum regratiatur domino Petro de Vineis, quod aliquid petit ab eis, et recommendat se sibi.
1. Vtinam in magnis a nobis gratiam sentiretis, quam in minimis ex innata uobis beneuolentia memoratis! 2. Bonarum quippe mentium est, non quid fiat, sed quo animo fiat attendere et obsequentium debitum gratiam reputare. 3. O quantum uobis debet Ecclesia! O quantum ciuitas Capuana tenetur! 4. Quia non a ciuitate uel prouincia laudem, sed ciuitati et prouinciae laudis titulum acquisistis, ut iam non Petrus a Capua, sed a PetroCapua latius cognoscatur. 5. Felix radix, quae fructiferum protulit palmitem, felix uinea, quae uinum precipuum germinauit! 6. Grates ergo referimus uobis, quod a nobis requiritis gratiam, et quod mandastis, adimpleuimus gratiose, rogantes ut Ecclesiae, matris nostrae, non sitis immemores, cuius uos in sacramentis ecclesiasticis ubera lactauerunt.