Ep. IV 12 (Quod filium tuum Angelum de...)

L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, p. 750, Par. lat. 8563, ff. 69v-70r

ante 1249?
Martina Pavoni, Fulvio Delle Donne
aracne ara13

Informazioni sul Documento

Data del documento: ante 1249?

Forma del manoscritto: letter

Testo del Documento

Consolatio a un padre per la morte del figlio, avvenuta per malattia poco dopo che aveva cominciato a prestare il suo servizio presso la Camera.

ante 1249?

Consolatur de morte filii sui decedentis in servitio Camerae

1. Quod filium tuum Angelum de..., fidelem nostrum, ad seruitium Camerae nostrae uocauimus, approbata fides et eius industria circumspecta, quam habuit in seruitiis nostris, beneuolentiam nostram attentius induxerunt. Quod autem ad presentiam nostram nuper ueniens, infirmitate preuentus, a Domino, sicut Ei placuit, sit uocatus, seruitio et persona sua carere dolemus, tibi nichilominus condolentes, qui bonum de ipso filium amisisti. 2. Sed cum diuinae uolutati nemo resistere possit, et reuocari nequeat quod uocauit, etsi super obitum eiusdem filii tui prohibere tibi lacrimas non possimus, utpote qui mutato ordine ad fata peruenit, a quo sperabas, si rectius ordo procederet, sepeliri, moderationem tamen tuis iustis motibus de fauorabili gratia imponere suademus, ad te, domum tuam et filios fauorem ad eum habitum conuertentes, ut, modestia in doloris uehementia obseruata, possis in nostra gratia confidentius respirare, maxime quod ad seruitia nostra uocatus, finem in curia nostra laudabilem consummauit.