Informazioni sul Documento
Data del documento: 1239-1250
Forma del manoscritto: letter
Testo del Documento
Federico II scrive al conte di Caserta per consolarlo della morte del fratello vescovo.
1239-1250
Litterae consolationis B. comiti Casertano lugenti de morte episcopi fratris sui.
1. Audito nuper quod mordentis omnia mortis impietas M. uenerabilem Tholosanum episcopum, fratrem tuum, fidelem nostrum, tibi nunc ad presentiam nostram uenire parato non sine plurium detrimento subtraxit, passionibus tuis satis affectuose compatiendo doluimus; etsi siue ope uel opibus recuperari defunctum, aut alia compassione redimi natura permitteret, nostra propterea libenter aperuissemus eraria, et alia quelibet oportuna subsidia misissemus. 2. Sed quia quod semel subripuit mors debitrix, mors auara non reddit, dolori tuo, quem multi tecum libentissime partirentur, consolationis unguenta porrigimus, et gratiae nostrae remedia propinamus, deuotioni tuae mandantes, quatenus, astringens lacrimas, refrenes suspiria et, more constantis uiri, tristitiae limites proinde nobis placiturus imponas.