Informazioni sul Documento
Data del documento: marzo 1249
Forma del manoscritto: letter
Testo del Documento
Federico II comunica a un nobile l’arrivo a Pontremoli e di lì il rientro suo e dell’esercito nel Regno, dopo una campagna in Nord Italia.
marzo 1249
Significat cuidam nobili prosperum aduentum suum in Regnum.
1. Ad exaltationem animorum tui et aliorum nostrorum fidelium, quibus hactenus absentia nostra sollicitudinis materiam suggerebat, presentes felicis reditus nostri nuntios ad te duximus dirigendos, fidelitatem tuam scire et gaudere uolentes, quod, negotiis Italicis salubriter pro uoto dispositis, undecimo die presentis mensis Martii, apud Pontem Tremulum, cum uictorioso nostro exercitu uenimus feliciter, abinde in Regnum, duce Domino, felicibus auspiciis processuri.