Ep. V 106 (Supplicauit excellentiae nostrae R. de...)

L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 967-8, Par. lat. 8563, f. 85r

1220-1250
Martina Pavoni, Fulvio Delle Donne
aracne ara13

Informazioni sul Documento

Data del documento: 1220-1250

Forma del manoscritto: letter

Testo del Documento

Federico II ordina a una comunità di restituire due cavalli al suo cavaliere R. di …, che li ha persi combattendo in Lombardia al suo servizio.

1220-1250

Cuidam communitati, ut restituat equos eis, qui eos perdiderant in seruitio imperatoris.

1. Supplicauit excellentiae nostrae R. de …, fidelis noster, quod, cum ipse estate proxima preterita in Lombardiam cum aliis militibus a nobis missus fuerit, sicut dicit, et eodem ibidem cum duobus equis pro nostris seruitiis existente, unus equus ipsius morte naturali perierit, alter fuerit morbosus effectus, per uos, qui misistis eumdem, restitutionem ei fieri tam mortui quam morbosi, iuxta statutum nostrum et, ut iustum est, de nostra gratia mandaremus. 2. Verum, cum seruitia nostra dampnosa sibi esse non debeant, fidelitati uestrae precipiendo mandamus, quatenus, si uobis ita esse constiterit, et quod sine culpa et negligentia sua dampnum pertulit in predictis, prefato R., fideli nostro, restitutionem equorum ipsorum, secundum Statutum uestrum et, ut iustum est, eidem facere procuretis. Ita, quod iusta de cetero non supersit coram maiestate nostra materia conquerendi.