Ep. V 108 (Quia constat nobis per inquisitionem factam...)

L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 970-1, Par. lat. 8563, f. 85r

1220-1250
Martina Pavoni, Fulvio Delle Donne
aracne ara13

Informazioni sul Documento

Data del documento: 1220-1250

Forma del manoscritto: letter

Testo del Documento

Un ufficiale, sulla base di un’indagine svolta dal visconte T., infligge a un Comune che non ha catturato l’omicida di un certo P., una multa di soli cento tareni (anziché cinquanta lire), per la scarsità di abitanti e la loro povertà.

1220-1250

Sententia condempnationis lata contra quoddam Commune, quia non ceperunt homicidam.

1. Quia constat nobis per inquisitionem factam per T. uicecomitem de mandato nostro, quoddam homicidium fuisse commissum in territorio... de quodam homine, qui P. uocabatur, pro eo quod homicida captus non fuit nec retentus iuxta ordinationem factam per nos de capiendis et detinendis homicidiariis et malefactoribus, ideo predictam ciuitatem et homines dicti Communis, auctoritate officii nostri nobis commissi, in quinquaginta libris duximus condempnandos, soluendis hinc ad decem dies receptori pecuniae nobis ab imperiali celsitudine deputato, sub pena dupli moderata, pena centum tarenorum indicta et imposita per nos de capiendis homicidis, propter modicam quantitatem hominum et eorum etiam paupertatem.