Informazioni sul Documento
Data del documento: 1240?
Forma del manoscritto: letter
Testo del Documento
Federico II ordina a un capitano di assegnare le rendite dei castelli di Montella e Monte Santa Maria ai suoi fedeli R. e A., che per la fedeltà all’imperatore sono dovuti andare in esilio.
1240?
Capitaneo, ut assignet prouentus duorum castrorum quibusdam, qui propter fidem sunt exules.
1. Cum pro gratis et acceptis seruitiis, quae R. et A., fideles nostri, maiestati nostrae exhibuerunt hactenus et exhibent incessanter; ac propter expertam et indubitatam fidem eorum, quam constantem semper erga nos et seruitia nostra inuiolabilem seruauerunt, uelimus eos munificentiae nostrae beneficiis fecundare, fidelitati tuae precipimus, quatenus prouentus omnis Montellae et Montis Sanctae Mariae iurisdictionis tuae eisdem fidelibus nostris statuas de cetero exhiberi. 2. Et castrum Montellae et castellaniam ipsius habendi et tenendi usque ad triennium concedas eisdem. Ita tamen, quod triennio ipso completo, castrum ipsum ad manus curiae nostrae infallibiliter reuertatur.