Ep. V 124 (Pro parte … Prioris et fratrum Sancti Iohannis...)

L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 999-1000, Par. lat. 8563, f. 87r

1220-1250
Martina Pavoni, Fulvio Delle Donne
aracne ara13

Informazioni sul Documento

Data del documento: 1220-1250

Forma del manoscritto: letter

Testo del Documento

Federico II ordina a un ufficiale di smettere di esigere il pagamento di imposte da parte del priore e dei frati di San Giovanni di Gerusalemme in Pisa, in quanto godenti di un’esenzione imperiale, fatto affermato anche dallo Statuto della città.

1220-1250

Informatio iustitiae de non molestandis religiosis contra priuilegium et Statuta.

1. Pro parte … Prioris et fratrum Sancti Iohannis Hierosolimitani in Pisis cum querela nostrae fuit expositum maiestati, quod, cum domus ipsa a maiestate nostra priuilegium immunitatis obtinuerit de non conferendo in aliquibus exactionibus tributorum et collectarum Communi Pisano, ratione possessionum et rerum ipsarum, quas in ciuitate ipsa habent et tenent, per te et ordinatos tuos ad presens, sicut dicunt, contra eiusdem priuilegii nostri et Statuti eiusdem ciuitatis tenorem compellis eosdem ad exactiones prefatas indebite persoluendas. 2. Cumque supplicarint iidem Prior et fratres sibi super hoc secundum iustitiam prouideri, supplicationibus ipsorum benignius inclinati, fidelitati tuae precipiendo mandamus, quatenus, si est ita, contra ipsorum priuilegii et Statuti tenorem memoratos Priorem et fratres ad persoluendas exactiones aliquas indebite non compellas, nec permittas eos contra huiusmodi tenorem ab aliquibus molestari. 3. Etsi quid preterea est ab eis iniuste ablatum, eis restitui facias, ut est iustum.