Informazioni sul Documento
Data del documento: 1245?
Forma del manoscritto: letter
Testo del Documento
Federico II ordina ai suoi fedeli in Tuscia di accogliere il suo inviato e luogotenente Marino da Eboli, e di mettersi a sua completa disposizione per confermare la fedeltà e l’impegno sempre profusi verso l’Impero.
1245?
Fidelibus suis Tusciae, ut obediant capitaneo, quem mittit eis.
1. Cum pro congregando felici exercitu ad extremam depopulationem nostrorum rebellium, tempore congruenti, eo uidelicet, quo reges solent ad bella procedere, ad partes Tusciae, quae inter ceteras partes membrum Imperii nobile reputantur, Marinum de Ebulo, dilectum nostrum fidelem, loco et uice nostra, prouiderimus destinandum, uniuersitatem uestram monemus attente, firmiter precipiendo mandantes, quatenus, sicut gratiam nostram caram habetis et ullo umquam tempore in oculis maiestatis nostrae cupitis complacere, pro prestitis hactenus gratis et acceptis seruitiis et pro hiis, quae prestare uos expedit, in presenti magnifica premia recepturi, predictum Marinum, fidelem nostrum, recipientes alacriter, sicut decet, omnia, quae idem M. ex parte nostra preceperit, tamquam ab ore nostro prolata, indubitabiliter deuotio uestra credat et adimpleat cum effectu, ut pro instantibus seruitiis, per uos culmini nostro prestitis et pro prestandis in antea, uestrae deuotionis sinceritas imprimatur perpetuo uisceribus cordis nostri.