Informazioni sul Documento
Data del documento: 1220-1250
Forma del manoscritto: letter
Testo del Documento
Un ufficiale, rispondendo al mandato precedente (5.13), comunica al sovrano che il ribelle è stato fermato a un posto di blocco imperiale.
1220-1250
Responsiua ad precedentem.
1. Imperatoriae celsitudinis iussionem exequi promptissime cupiens, iuxta imperialis edicti paginam feci uias et semitas custodiri, ne forte ille transiret, qui uobis contrarius extitit et rebellis. 2. Quia uero, iuxta diuinum eloquium, nec sine premio bonum nec malum preterit impunitum, uotis uestris, diuina fauente clementia, qui mandati uestri transgressor extiterat, transire non potuit impreuisus. 3. Noscat igitur Cesarea magnitudo, quod fraus et dolus sibi patrocinari non potuit: nam, lapsus in laqueum et decipulam, quam tetendit, uobis transmittitur puniendus.