Informazioni sul Documento
Data del documento: 1246?
Forma del manoscritto: letter
Testo del Documento
Federico II ordina al podestà del castello di … di non chiedere ai suoi soggetti uno stipendio maggiore di quello previsto dallo Statuto del castello stesso.
1246?
Alia forma super eodem negotio Potestati terrae.
1. Pro parte Communis castri.... fidelium nostrorum, cum querela fuit nuper expositum coram nobis, quod tu, Potestas eiusdem castri, non contentus salario, quod ipsi ceteris Potestatibus eorum, quos pro tempore habuerunt secundum Statutum eorum, solitum dabant, et dare debebant, compellis eos maius tibi salarium exhibere. 2. Quocirca fidelitati tuae precipiendo mandamus, quatenus dictos fideles nostros ad maius tibi salarium exhibendum, contra formam Statuti ipsorum soliti, non compellas. Nolumus enim, fideles nostros indebitis grauaminibus affici et insolitis molestiis aggrauari.