Informazioni sul Documento
Data del documento: 1220-1266
Forma del manoscritto: letter
Testo del Documento
Il sovrano ordina a un ufficiale di far sì che vengano restituite a I. di … le proprietà situate nel castello di …, che gli sono state sottratte durante il suo servizio per la corte da parte della signora L. di ….
1220-1266
Vt restituatur possessio destituto, in seruitiis curiae commoranti.
1. Conquerente I. de..., fideli nostro, nostra serenitas intellexit, quod, cum ipse pacifice et quiete teneret in territorio castri de... loco quasdam suas possessiones, ad eum rationabiliter pertinentes, L. de... mulier destituit eum absentem et in nostris seruitiis, sicut asserit, existentem, possessionibus antedictis, iuris ordine non seruato. 2. Super quo cum supplicauerit sibi per nostram excellentiam secundum iustitiam subueniri, ipsius supplicationibus, uelut iustitiam continentibus inclinati, fidelitati tuae precipiendo mandamus, quatenus, si tibi constiterit ita esse, possessiones ipsas a muliere prefata predicto fideli nostro restitui facias, ut est iustum, ne iustam super hoc causam habeat conquerendi.