Ep. V 7 (Tunc nomen nostrum clarificamus....)

L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 790-1, Par. lat. 8563, ff. 73v

1220-1266
Martina Pavoni, Fulvio Delle Donne
aracne ara13

Informazioni sul Documento

Data del documento: 1220-1266

Forma del manoscritto: letter

Testo del Documento

Il sovrano ordina agli stessi di imporre una tassa per il completamento di un ponte sull’Ofanto, e di consegnarla a … e a …, incaricati della realizzazione dell’opera.

1220-1266

Item eisdem, super eodem eadem.

1. Tunc nomen nostrum clarificamus in posteris, cum fulgemus pietatis operibus in modernis: cum per ea, quae in presenti agimus, discretionem nostram futuris in speculo tribuamus. 2. Hac igitur salubri intentione premoniti, pontem ceptum in flumine Aufidi, periculoso persepe uiatoribus et dampnoso, precipimus percompleri. 3. Et quia de nostro tribuimus, cum de nostrorum fidelium facultatibus erogamus, fidelitati tuae firmiter et districte precipiendo mandamus, quatenus per homines terrarum iurisdictionis tuae, quos interclusa cedula continet, quantitatem pecuniae imponi facias interclusam, ea qualitate ac moderatione taxandam, ut nullus exinde rationabiliter conqueratur; quam collectam … et …, dispensatoribus in opere, ad hoc statutis, eiusdem pontis facias assignari, in pontis ipsius complemento utiliter conuertendam.