Informazioni sul Documento
Data del documento: febbraio 1246-novembre 1248
Forma del manoscritto: letter
Testo del Documento
Federico II ordina a Federico d’Antiochia di assegnare una non specificata capitania e un castello a I. di …, dall’imperatore stesso già nominato capitano, provvedendo a predisporre tre copie del documento di nomina.
febbraio 1246-novembre 1248
Friderico de Antiochia, ut assignet uicariam cuidam, quem prefecit in capitaneum.
1. Cum de prudentia et fidelitate I. de …, fidelis nostri, confisi, ipsum capitaneum loci illius duxerimus statuendum, tuae fidelitati precipiendo mandamus, quatenus eidem I., fideli nostro, sic a maiestate nostra capitaneo ordinato, statim, receptis presentibus, castrum ipsum et capitaniam cum captiuis, armis et rebus aliis ad curiam nostram pertinentibus, quae in tua pro parte nostra retines potestate, assignare procures. 2. Eumdem, ut conuenit, instituturus de ipsius custodiae circumstantiis, qualitatibus hominum et moribus regionis, sicut ad honorem et incrementum nostrae celsitudinis melius et cautius uideris expedire. 3. Mandamus preterea, quod de omnibus et singulis, quae sibi assignaueris, fieri facias tria scripta consimilia ad cautelam: unum quorum per te uolumus nostrae Camerae assignari: aliud uero penes te, et aliud penes eumdem I. fideliter conseruari, ut deponendi per nos ratiocinii nostri tempore similis eis conformitas habeatur.