Informazioni sul Documento
Data del documento: post agosto 1241
Forma del manoscritto: letter
Testo del Documento
Federico II ordina allo stesso [capitano] di concedere ai monaci del monastero di San Paolo dell’Urbe di coltivare alcune terre nei pressi dei castelli di Cartarolo, San Giuliano, Lunghezza e Losa, fatti devastare dall’imperatore stesso.
post agosto 1241
Eidem, super gratia concessa cuidam monasterio, de laborandis quibusdam terris.
1. Pro parte Conuentus monasterii Sancti Pauli de Vrbe, nostrorum fidelium, nostrae fuit excellentiae supplicatum, quod, cum de celsitudinis nostrae mandato, castrum Cartaroli, Sancti Iuliani, Longezae et Losae, quae, ut dicunt, ad dictos Conuentum et monasterium pertinebant, fuerint deuastata, circa possessiones, quae sunt in districtu dictorum castrorum secure et quiete laborandi et ex eis fructus et redditus percipiendi ad monachorum ibidem degentium sustentationem, licentiam et securitatem nostram de nostrae benignitatis gratia misericorditer concedere dignaremur. Presertim, cum ex eisdem possessionibus et terris ad curiam nostram nullum emolumentum proueniat uel profectus. 2. Quorum supplicationibus benignius inclinati, fidelitati tuae precipiendo mandamus, quatenus, si tibi constiterit ita esse, pro parte nostrae celsitudinis licentiam petitam concedas Conuentui memorato. 3. Ex hiis postmodum contra ipsos nullam molestiam illaturus, seu ab aliis permissurus inferri; recepturus etiam cautelam ab eis, quod per hoc aliquid nobis uel fidelibus nostris dispendium non feratur.